The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.19 De probationibus

X 2.19.4 Proposuisti

tit. De probationibus · 3 glosses
Gregorius VIII. Praeposito sancti Cataldi.Incipit Proposuisti quod causa · alleged in the gloss as de probat., proposuisti 13× per the register · find the allegations →
Potuisse
Propter viri frigiditatem, 33. q. 1, requisisti. Vel propter maleficium viri, 33. q. 1, si per sortiarias; et infra, de frig. et malef., laudabilem; et infra, de frig. et malef., litterae; et in Auth. de nupt. § per occasionem, coll. 4.
Per aspectum
Quandoque tamen probatio ista fallit, quia oculus et manus obstetricum saepe fallitur, 27. q. 1, nec aliqua; et infra, de frig. et malef., fraternitatis; et infra, de probat., causam matrimonii.
Puellae
Arg. contra 33. q. 1, si quis acceperit, ibi creditur iuramento viri; et ff. de despon. impub., continebatur; et in Auth. de nupt. § per occasionem, coll. 4. Sed illa locum habent cum mulier non probat contrarium per aspectum corporis. Haec probatio praefertur iuramento viri, ut hic dicitur in fi. Arg. Inst. de grad. cognat. § item consobrini; et arg. 35. q. 5, ad sedem; 3. q. 9, testes.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.