Book IV › tit. 4.15 De frigidis et maleficiatis et impotentia coeundi
X 4.15.7 Litterae
tit. De frigidis et maleficiatis et impotentia coeundi · 8 glosses
Honorius III.Incipit Litterae vestrae nobis · alleged in the gloss as de frig. et malef., litterae — 9× per the register · find the allegations →
Adhuc integra
Et intellige quod viripotens erat haec, quae virum pati poterat. Licet esset virgo, dicitur viripotens, ff. de ver. sig., mulieris, in princ.
Cognoscendi alias
Et ita allegebat iste maleficium quantum ad istam, et non quantum ad alias, et non frigiditatem. Quia si quis est frigidus quo ad unam, quo ad omnes est frigidus, cum impedimentum a natura procedat, arg. supra, de frig. et malef., ex litteris. Secus in maleficiato, ut dictum est supra, de frig. et malef., fraternitatis. Unde postquam constiterit de maleficiato, post triennium debent separari, et ad alia vota transire. Secus in frigido, ut supra, de frig. et malef., accepisti; et supra, de frig. et malef., laudabilem; et 33. q. 1, de his requisisti.
In fraudem
Confessioni coniugum contra matrimonium non est credendum, propter collusionem quam multifacerent, supra, de eo qui cog. consang., super eo.
Fide dignis
Supra, de frig. et malef., fraternitatis, ubi de hoc.
De commissis
Quia infirmitas corporalis ferquenter provenit ex peccato. Et sic causa cessante forte cessabit effectus, infra, de poenit. et remiss., cum infirmitas.
Institutor
Simile 32. dist., deinde opponitur; at arg. supra, de cons. et affin., de infidelibus; et 32. q. 2, sicut § his ita. Et quidam dicunt quod his verbis fuit institutum matrimonium: hoc nunc os ex ossibus meis, etc. Sed illa verba prolata sunt ab Adam, ut supra, de bigam., debitum, unde videtur verius quod per illa verba: crescite et multiplicamini, ab ipso Domino prolata.
Continuum triennium
Qui enim separantur propter frigiditatem naturalem, per triennium continuum debent cohabitare simul, et dare operam carnali operi, supra, de frig. et malef., laudabilem; et in Auth. de nupti. § per occasionem, coll. 4. Idem tempus dico dandum maleficiato, et multo fortius, cum sit accidentale illud impedimentum.
Septima manu
Sed quare requiruntur iuramenta propinquorum, cum sufficere debeat iuramentum viri et mulieris, cum iuramento illarum, quae illam virginem asseverant, ut supra, de probat., proposuisti; et supra, de probat., causam matrimonii. Vel etiam iuramenta propinquorum sufficiunt, cum uterque id confitetur, 32. q. 1, requisisti. Sed hic uterque id confitebatur, sed hoc ideo, quia saepe fallitur et manus et oculus obstetricum, 27. q. 1, nec aliqua; ideo iuramenta propinquorum requiruntur. Omnis enim cautela, quae adhiberi potest in talibus, est adhibenda propter periculum animae. Et ideo circa maiora cautius est agendum, arg. 7. q. 2, nuper; et 42. dist., quiescamus; et ff. de Carb., si cui controversia § 2; et 61. dist., miramur. Tamen si alterum omitteretur, nihilominus valeret sententia, ut 32. q. 1, requisisti; et supra, de probat., proposuisti; et supra, de probat., causam matrimonii.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.