Book IV › tit. 4.15 De frigidis et maleficiatis et impotentia coeundi
X 4.15.3 Ex litteris
tit. De frigidis et maleficiatis et impotentia coeundi · 3 glosses
Idem.Incipit Ex litteris tuis · alleged in the gloss as de frig. et malef., ex litteris — 2× per the register · find the allegations →
Contraxit
Id est, contraxisse apparuit, vel in veritate contraxit, ex eo quod contra naturam vim ei forsan intulit, quia arcta fuit. Unde nullo modo sibi potuit commisceri, unde magis inhabilis reddita fuit, et sic non fuit matrimonium, infra, de frig. et malef., fraternitatis. Si enim non loqueretur de impedimento praecedente matrimonium, stare non posset quod dicitur in fine, 32. q. 1, dixit; et 32. q. 5, si uxorem; et supra, de coniug. lepr., pervenit; et supra, de coniug. lepr., quoniam.
A natura
Quia erat arcta, ut dixi.
Medicorum
Infra, de frig. et malef., fraternitatis. Et ita non fuit matrimonium. Et intellige quod dicit, non poterit adiuvari ope medicorum sine periculo corporali; alias non deberent separari, immo modicam violentiam debet sustinere, ut arg. infra, de frig. et malef., fraternitatis. Et si talis fuit, non habuit propositum reddendi matrimonii debitum exacta vel exigendi, et sic nullum matrimonium, 32. q. 2, solet; et 32. q. 2, aliquando; et supra, de cond. appos., si conditiones. Et secundum leges esset in causa redhibitionis, ff. de aedil. edict., quaeritur § mulierem. Arg. contra, infra, de frig. et malef., consultationi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.