Book IV › tit. 4.8 De coniugio leprosum
X 4.8.1 Pervenit
tit. De coniugio leprosum · 6 glosses
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Pervenit ad nos · alleged in the gloss as de coniug. lepr., pervenit — 5× per the register · find the allegations →
De consuetudine
Quae est iure canonico approbata, supra, de eccl. aedif., cum dicat; quia ut ibi patet cum aliis habitare non debent; et etiam de iure veteris testamenti, 33. q. 2, hoc ipsum. Sed in hoc quod viri sani non sequuntur uxores, vel econverso, mala erat consuetudo, ut infra sequitur, et infra, de coniug. lepr., quoniam.
Una caro
Hoc expositum est, supra, de bigam., debitum.
Sine altero
34. q. 2, si quis necessitate; et 32. q. 5, si uxorem.
Diutius
Hic non determinatur quantum extendatur istud, diutius, et ideo in arbitrio boni viri consistit, supra, de offi. deleg., de causis; et ff. de iure delib., ait praetor. Permittuntur tamen mariti quandoque ab uxoribus recedere, et abesse per multa tempora, in favorem tamen terrae sanctae, supra, de voto et vot. redem., ex multa, ad fi. Diutius, quandoque extenditur usque ad biennium, ff. locat. et conduct., cum domini horreorum. Quandoque usque ad quinquennium, ff. de separat., sciendum § quod dicitur.
Sequantur
Nota quod vir tenetur sequi uxorem, sicut econverso, cum non ad imparia iudicentur, 32. q. 1, si quis uxorem, in fi. Et hoc cum ex iusta causa recedit uxor, alias retineat eam maritali potestate, 33. q. 5, cum caput; et 33. q. 5, manifestum; et 33. q. 5, noluit. Et mulier semper tenetur sequi virum ex quacumque causa, 13. q. 2, unaquaeque; nisi ipsam trahere vellet ad infidelitatem, infra, de divort., quaesivit; vel nisi efficiatur vagabundus, 34. q. 2, si quis inevitabili necessitate, arg. ff. de oper. lib., quod nisi, in fi. Ber.
Ministrent
Numquid in eodem lecto et domo morari debent? Non debent ad lectum continue compelli, sed sufficit leproso, quod suo debito non fraudetur. Sed quare non compelluntur praecise, 33. q. 5, notificasti? Resp.: forte ideo, ne leprosi nimis improbi efficiantur in exactione sui iuris, tamen si sani omnino recusarent, bene compellerentur; sed primo exhortandi sunt, ut hic dicit, ut in fine patet; et infra, de coniug. lepr., quoniam, in fi. Nam illud potest referri ad continentiam, quae suaderi potest, imperari vero minime, 32. q. 1, integritas. Et unam solam causam excipit dominus, infra, de coniug. lepr., quoniam; et 32. q. 7, omnes causationes. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.