Book IV › tit. 4.5 De conditionibus appositis in desponsatione vel in aliis contractibus
X 4.5.7 Si conditiones
tit. De conditionibus appositis in desponsatione vel in aliis contractibus · 6 glosses
Gregorius IX.Incipit Si conditiones contra · alleged in the gloss as de cond. appos., si conditiones — 19× per the register · find the allegations →
Contra substantiam coniugii
Quod dicitur hic sumptum fuit de illo canone 22. q. 2, solet; et 22. q. 2, aliquando. Nota ergo quod quaedam conditiones apponi possunt in matrimonio licitae, quae a iure admittuntur, puta si centum mihi dederis, si patri meo placuerit, ut supra, de cond. appos., de illis; supra, de cond. appos., super eo; supra, de cond. appos., per tuas. Huiusmodi enim conditiones honestae sunt, nec sunt contra substantiam matrimonii, quia potest esse cum illis et sine illis, unde non probat hoc esse, quod ab hoc contingit abesse, supra, de translat., inter corporalia. Est et alia conditio honesta, quae est de substantia matrimonii, ut cum Christianus dicat Iudeae vel haereticae, contraho tecum si vis fieri Christiana, sine ista non teneret matrimonium, 28. q. 1, non oportet. Sunt et aliae conditiones inhonestae, et turpes, de quibus hic fit mentio, et illarum quaedam sunt contra substantiam matrimonii, ita ut illis appositis non teneat matrimonium, de quibus hic habes in principio et capitulis praedictis, 22. q. 2, solet; et 22. q. 2, aliquando. Sunt et aliae inhonestae, turpes, aut impossibiles, ut si dicatur, contraho tecum si furtum feceris, si homicidium feceris, istae enim sunt turpes. Idem est si sit impossibilis, ut si dico, contraho tecum si dederis mihi imperium, si digito caelum tetigeris, ff. de iniust. rup. testam., cum in secundo. Huiusmodi conditiones non sunt contra substantiam matrimonii, et de talibus intelligitur, quod dicitur in fine, si turpes vel impossibiles. Et ideo si apponatur, pro non adiectis haberi debent, ut dicit in fine, et supra, de cond. appos., quicumque. Quod de huiusmodi conditionibus intelligitur, et matrimonium tenet. Et sic videtur quod omnis conditio quae est contra naturam contractus, ipsum impediat si apponatur. Et haec est ratio, cum tria debeant esse bona matrimonii, saltem quo ad propositum, scilicet, fides, proles, et sacramentum, 27. q. 2, omne itaque. Per illas tres conditiones extinguuntur illa tria bona, quae in quolibet matrimonio necessario requiruntur, aliter non erit matrimonium, ut hic patet. Sed contra videtur, 10. q. 1, sic quidam contra, ubi tenet contractus non obstante conditione contra naturam contractus. Et arg. contra, 28. dist., diaconi, ubi tenet ordinatio, licet dicat se velle habere uxorem, quod est contra ordinis substantiam. Idem quid si dicat, profiteor talem religionem, ita quod possim proprium habere, et uti matrimonio? Videtur quod tenet monachatus, infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., insinuante. Non credo quod teneat monachatus sub hac conditione, quia illa est contra substantiam monachatus, supra, de statu monach., cum ad monasterium, in fi.; et arg. supra, de conver. coniug., dudum. Haec fuit opinio Hug. quam invenies, 19. q. 3, si qua § nunc autem. Alii contradicunt.
Si generationem, etc.
Ista conditio est contra bonum prolis.
Donec inveniam aliam
Haec conditio est contra sacramentum, quod debet esse individuum.
Aut si pro quaestu
Exemplum est de conditione, quae est contra bonum fidei.
Impossibiles
Simile supra, de pact., pactiones. Et sic in testamento turpis conditio pro non adiecta habetur, C. de insti. sub cond. fac., reprehenda; et ff. de condi. insti., quidam; et C. de his quae poen. nom., supervacuam, in fi.; et ff. de leg. 1, turpia; ff. de usufruct. et habit., sed neque. Sic turpis sive impossibilis stipulatio, etiam in aliis contractibus non obligat; ff. de ver. oblig., generaliter; et ff. de ver. oblig., veluti si quis; et ff. de act. et oblig., non solum; Inst. de inutil. stipul. § impossibilis.
Propter eius favorem
Sic ergo matrimonium res favorabilis est, unde propter ipsius favorem pater et mater in ipsius praerogativa ad testimonium admittuntur, qui in aliis contractibus repelluntur, infra, qui matrim. acc. poss., videtur, in fi.; et plura alia specialia ibi observantur, ut notatur supra, ut lite non cont., ad hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.