The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.6 Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt

X 4.6.7 Insinuante

tit. Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt · 6 glosses
Innocentius III. Ulisbonensi et Colimbriensi Episcopis.Incipit Insinuante I. nobili · alleged in the gloss as qui cler. vel vov. matr. contr. poss., insinuante 11× per the register · find the allegations →
Supplicatum
Contra illa iura, nam a principe non est petenda uxor, 36. q. 2, nullus; et poenam deportationis meretur, C. si nup. ex resc. pet., quidam vetusti; et quia debent esse libera matrimonia, supra, de spons., Gemma.
Quod in manibus
Et ita solemnizavit votum contientiae tradendo se ordini sancti Augustini in manibus illius monachi, ut infra patet, et habitum professorum suscipiendo.
Ut in domo proprio
Ergo non erat monacha, ex quo potest proprium retinere, arg. supra, de statu monach., cum ad monasterium, in fi.; cum talis conditio sit contra substantiam monachatus, supra, de cond. appos., si conditiones; et 32. q. 2, solet; et arg. ff. de act. et oblig., non solum. Arg. 10. q. 1, sic quidem; et supra, de cond. appos., quicumque. Talis enim conditio est contra substantiam monachatus, unde ea retenta impedit monachatum. Quidam tamen dicunt quod ea adiecta tenet monachatus, et pro non adiecta haberi debet arg. huius littera. De hoc dixi supra, de cond. appos., si conditiones; verba ista in domo propria, cum omni sua substantia, sic expone, id est, cum usufructu suae substantiae olim ante monachatum, ut de usufructu illarum rerum victum et vestitum haberet in vita sua, quicquid enim superest, debet esse et est monasterii. Et si quid deest ei, suppletur a monasterio; similis enim expositio habetur 27. q. 1, si quis rapuerit. Et sic ista erit monacha, et potest remanere in domo quondam sua, cum usu rerum quas contulit monasterio, 27. q. 1, viduis.
Metu regio
Arg. quod imperium regium non sufficit ad iustum metum, arg. C. quod metus cau., ad invidiam. Arg. contra C. quod metus cau., venditiones; et 23. q. 8, convenior. Similiter imperium parentum non sufficit, ff. de ritu nupt., si patre; 32. q. 7, omnes causationes.
Vel modica
Nota quod levis metus non excusat in voto, ut hic, et supra, de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus. Sed in electione levis metus sufficit, 1. q. 1, si quis autem. Similiter in matrimonio, ut videtur, quia plena debet securitate gaudere, supra, de spons., cum locum; ff. de ritu nupt., si patre. Tamen talis debet esse quod possit cadere in constantem virum, supra, de spons., veniens 2; et supra, de spons., consultationi.
Patientia
Nota quod ratione temporis evanescit exceptio, quia praesumitur consentire, 1. q. 1, constat; supra, de spons., ad id quod; infra, de frig. et malef., accepisti; C. quod metus cau., si vi; ff. de condi. ob turp. caus., si ob turpem; ff. de ritu nupt., si pater. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.