Book IV › tit. 4.15 De frigidis et maleficiatis et impotentia coeundi
X 4.15.5 Laudabilem
tit. De frigidis et maleficiatis et impotentia coeundi · 11 glosses
Coelestinus III.Incipit Laudabilem · alleged in the gloss as de frig. et malef., laudabilem — 8× per the register · find the allegations →
Celebrati
Et a tempore cohabitationis, nec sufficit cohabitare, nisi dent operam carnali operi, 33. q. 1, requisisti.
Frigiditas
Quod hic dicitur de frigido, idem intelligo et de maleficiato, ut usque ad triennium expectet, maxime quia magis sperandum est quod impedimentum removeri possit, quod non processit a naturalibus. Laur.
Prius probari
Arg. quod si prius probari possit impedimentum, non expectabunt per triennium, infra, de frig. et malef., fraternitatis. Si vero manifeste non constet, tunc cohabitent simul per triennium continuum, in quo debent dare operam carnali operi, ut hic, et arg. infra, de frig. et malef., litterae; in Auth. de nupti. § per occasionem, coll. 4.
Gregorii
33. q. 1, quod autem.
Iustum iudicium
Id est, per testes, vel aspectum corporis, arg. supra, de probat., proposuisti; et infra, de frig. et malef., litterae.
Separentur
Propter naturalem frigiditatem; secus si propter maleficium, 33. q. 1, si per sortiarias.
Quod si ambo
Vel solummodo mulier. Ille enim qui scienter contraxit non videtur quod possit contradicere, arg. supra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum; ff. de lege comm., cum venditor. Vel dicas et verius quod necesse est ut ambo consentiant, sufficit quod ita scriptum est, etsi perquam durum est, ff. qui et a quib. man. lib., prospexit; et 6. q. 3, scriptum est. Quia cum nullum sit matrimonium, non tenetur alter alteri.
Septima manu
Sic infra, de frig. et malef., litterae; et 33. q. 1, requisisti.
Uterque iureiurando
Uterque vir et mulier iurare debent, quod fide bona dederunt operam copulae carnali per triennium, nec una caro affici potuerunt. Propinqui iurabunt quod credunt eos verum iurasse, arg. infra, de purg. can., quotiens.
Hi qui
Scilicet, vir et uxor. Et non alii compurgatores, si bona fide iuraverunt.
Redire
Cum propter frigiditatem separantur. Secus si propter maleficium, 33. q. 1, si per sortiarias.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.