The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus

X 3.5.5 Quia in tantum

tit. De praebendis et dignitatibus · 4 glosses
Idem in eodem.Incipit Quia in tantum · alleged in the gloss as de praeben., quia in tantum 7× per the register · find the allegations →
Plures
Quid iuris sit de hoc plene dicitur supra, de elect., dudum ecclesia. Sed quid si aliquis habetur plura beneficia per dispensationem, numquid vocabitur ad capitulum utriusque ecclesiae pro negotiis sive electionibus? Credo quod sic, si est in tali loco unde commode vocari possit, nisi consuetudo ecclesiae approbata faceret in contrarium. Quia ex quo cum eo dispensatur in ecclesia, per consequens in omnibus accessoriis dispensatur. Et sic servatur supra, de elect., in Genesi. Et coram uno episcopo convenietur tantum de his quae ad unam pertinent ecclesiam, sicut convenitur quis ratione possessionis ubicumque res sit rei vendicatione, licet non habeat domicilium, C. ubi in rem act., actor; et supra, de for. compet., sane; et supra, de for. compet., licet ratione. Et sic qui habet duas ecclesias in diversis episcopatibus, utrobique intelligitur habere domicilium, arg. supra, de rescript., dilectus filius 2.
Nec duabus
Sic supra, de cleri. non residen., quia nonnulli; et 16. q. 1, presbyteros.
Canonibus
Quos habes 70. dist., sanctorum; et 21. q. 1, clericus, per totam quaestionem.
Animarum
Nisi per dispensationem obtineant illas, ut supra, de elect., dudum ecclesia.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.