Book V › tit. 5.20 De crimine falsi
X 5.20.9 Ex conscientia
tit. De crimine falsi · 5 glosses
Idem.Incipit Ex continentia · alleged in the gloss as de crim. falsi, ex continentia — 3× per the register · find the allegations →
Rasuras
Non in narratione facti, quia ex hoc nulla suspicio esset, supra, de fide instrum., ex litteris. Nec per talem rasuram facta fuit ambiguitas in nomine, supra, de fide instrum., inter dilectos. Contra habes quod rasura inducit suspicionem, supra, de relig. dom., cum venerabilis; et infra, de privileg., cum olim propter; et supra, de crim. falsi, licet § quinta, ubi de hac materia.
Sapientis
Modica suspicio non debet sapientis animum immutare, supra, de simon., etsi quaestiones; et 1. q. 1, iudices. Io.
Causae
Quod fieri potest, supra, de elect., cum dilectus, ubi de hoc, in fi. Et sub poena ordinis et beneficii potest se aliquis obligare, 1. q. 7, quotiens; et de conse. dist. 2, ego Berengarius. Ber.
Renunciandum
Supra, de regular., ad Apostolicam; et supra, de for. compet., dilecti; et supra, de for. compet., si diligenti; et C. de pacti., si quis in conscribendo; et C. de episc. et cler., si quis in conscribendo.
Imponatis
Sed numquid propterea est ecclesia illa adversario assignanda? Respondeo: non nisi probet primo se habere ius in illa, supra, de rescript., olim, in fi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.