The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.2 De foro competenti

X 2.2.17 Dilecti filii

tit. De foro competenti · 4 glosses
Idem Episcopo Dulmensi.Incipit Dilecti filii I. · alleged in the gloss as de for. compet., dilecti 9× per the register · find the allegations →
Contra
Licet proprium nomen antecessoris sit expressum, ad successorem tamen extenditur rescriptum. Et hoc ideo quia nomine ecclesiae et pro ipsius ecclesiae utilitate mutuum contractum hic fuit. Et ideo successor convenitur per rescriptum impetratum contra antecessorem, nec obstat expressio nominis, quia una persona intelligitur. De hoc nota supra, de rescript., significavit.
Qui se certo loco
Qui certo loco solvere promittit et non solvit, tenetur adversario ad interesse pro eo quod non solvit loco promisso, si sua interest quod ibi non fuit satisfactum, ff. de eo quod cert. loc. dar. op., arbitraria. De hoc dictum est supra, de offi. deleg., P et G. Per hoc enim quod certo loco solvere promisit, renunciasse intelligitur indulgentiae concessae Anglicis. Quod facere potuit, cum tantum in favorem cuiuslibet et singulariter concessa fuerit, cum non sit tale privilegium, quod sit publicum utilitate et auctoritate. Unde quilibet ei iuri quatenus tangit personam suam, potest renunicare, C. de pacti., si quis in conscribendo; infra, de regular., ad Apostolicam. De hac materia dictum est satis supra, de for. compet., si diligenti.
Ubi domicilium
Et sic duobus locis poterat conveniri, scilicet ubi promisit et ubi habet domicilium, infra, de for. compet., licet ratione; et supra, de for. compet., ex parte. Sic est in electione creditoris, ubi malit ipsum convenire. Simile supra, de for. compet., cum sit.
Cum iustis et moderatis expensis
Expensae istae moderatae debent esse, infra, de sequestra., ad hoc; infra, de dolo et contu., finem; et infra, de dolo et contu., cum dilecti; et infra, ut lite non cont., quoniam § in aliis. Et non superfluae sive delictae, ff. de pigner. act., si servos, in fi.; et ff. de damn. infect., inter quos § ulti.; et ff. de damn. infect., ex damni infecti. De hac materia dicitur infra, de dolo et contu., finem; et infra, de dolo et contu., cum dilecti. Et damna quae sustinuit, reficere debet, infra, de fideiuss., pervenit. Sed qualiter probabuntur expensae et damna illata propter hoc? Expensae probabuntur per iuramentum illius qui eas fecit praemissa taxatione a iudice, sicut hic bene probatur, C. de iud., sancimus; et supra, de procurat., constitutis; et supra, de his quae vi met. caus. fi., super eo; et C. und. vi, si quando; et 2. q. 1, in primis, ubi statur iuramento praemissa taxatione, licet illa loquatur in alio casu. De damnis sive interesse dic quod debent probari per testes, Inst. de ver. oblig. § non solum. Et ideo utile esset certam summam adiicere, quia difficile est probare interesse, ff. de praet. stipul., in eiusmodi § non solum. Et iudex hoc interesse inquirere debet per suam subtilitatem, C. de sent. quae pro eo quod int., cum pro eo. Et ita hoc est notatu dignum, quod expensae et damnum datum per dolum sive per violentiam vel rapinam, postquam constiterit de violentia per testes probatur per iuramentum, ut dicunt iura praedicta supra, de his quae vi met. caus. fi., super eo; et C. und. vi, si quando; et 2. q. 1, in primis; et C. de iud., sancimus. Interesse vero aliunde veniens per testes probandum est.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.