Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali
X 5.12.24 Petitio
tit. De homicidio voluntario vel casuali · 2 glosses
Idem Pelagio Presbytero.Incipit Petitio tua nobis · alleged in the gloss as de homic., petitio — 4× per the register · find the allegations →
Remordet
Scilicet quod aliquem interfeceris, licet enim clerici alios possint hortari ad pugnam in iusto bello contra hostes, quale fuit istud, ut 23. q. 8, igitur; 23. q. 8, hortatu; 23. q. 8, omni timore; 23. q. 8, ut pridem; et 23. q. 2, dominus; et 63. dist., Hadrianus. In propria tamen persona pugnare non possunt, ut 23. q. 8, quicumque; et 23. q. 8, clerici; et 50. dist., clericum qui; et 50. dist., his clericis. Quia eorum officium reddit eos inhabiles ad pugnandum, ut supra, de voto et vot. redem., ex multa, ad fi.
In huiusmodi dubio
Sic supra, de homic., significasti 2; et supra, de homic., ad audientiam, ubi de hoc. Simile infra, de cleri. excom., illud. Et sanctius est in hac vita Domino sub inferiori habitu famulari quam alta indebite appetendo damnabiliter ministrare, 50. dist., de his, in fi.; et supra, de temp. ord., ad aures.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.