The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.37 Ad haec quoniam

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 2 glosses
Idem Norvicensi Episcopo.Incipit Ad haec quoniam · alleged in the gloss as de appell., ad haec quoniam 5× per the register · find the allegations →
Interdictum
Nota quod excommunicatio et interdictum aequiparantur in hoc, quod sicut excommunicatio post appellationem non tenet, infra, de sent. excom., per tuas, ita et interdictum emissum per appellationem subsequentem non suspenditur, ut hic patet, et econverso, infra, de appell., pastoralis. Nisi sub conditione ponatur interdictum, sive sententia feratur medio tempore potest appellari, infra, de appell., praeterea requisiti; et infra, de appell., dilectis filiis § quia. Sed quid si aliqua ecclesia interdicta est, et episcopus suspendat ad tempus interdictum, ut in ea celebretur. Si quis tunc appellat, numquid valet appellatio? Videtur quod non, licet relaxetur interdictum ad tempus ut in ea celebretur, infra, de privileg., cum et plantare § quod si; et infra, de privileg., ut privilegia; supra, de offi. ord., irrefragabili. Et excommunicatus etiam potest praedicari, infra, de sent. excom., responso; et infra, de sent. excom., cum voluntate, 1. resp. Non enim est novum interdictum, licet eius executio suspendatur, arg. ff. de preca., sed si manente; ff. de peculi., peculium § si aere. Et ita appellatio non suspendit interdictum, et sic episcopus potest suspendere suum interdictum, nec prodest appellare medio tempore. Et hoc dicunt Laur. et Vincen. et Tanc., infra, de appell., dilectis filiis § quia. Et alii dixerunt, sicut Naso, quod episcopus numquam potest suspendere suum interdictum quin tollat illud ex tot. Unde si tunc appelletur et iusta sit appellatio, defendetur per appellationem. Et illud quod inducunt praedicti doctores ad hoc probandum, non probat haec decretalis infra, de privileg., cum et plantare. Quia illud fit auctoritate speciali domini Papae, unde alii ad consequentiam trahere non possunt, ut possint facere quod celebretur in ecclesia interdicta. De facto tamen servatur opinio praedictorum doctorum, et quod hoc possit fieri, probatur infra, de appell., dilectis filiis § quia, ubi de hoc. De appellatione facta dum suspenditur interdictum, dic ut notatur in praedicto infra, de appell., dilectis filiis § quia. Dixit Tanc. quod si ecclesia interdicatur, tale interdictum non potest suspendi quin tollatur in totum, quia non potest esse in ecclesia et extra eodem tempore. Sed non credo quod episcopus possit dare alicui privilegium celebrandi in ecclesia interdicta, quia illud pertinet ad Papam.
Declinare

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.