Book V › tit. 5.19 De usuris
X 5.19.3 Quia in omnibus
tit. De usuris · 4 glosses
Idem in concilio Lateranensi.Incipit Quia in omnibus · alleged in the gloss as de usur., quia in omnibus — 14× per the register · find the allegations →
Multi
Propterea quia multi sunt, non excusantur, 2. q. 1, multi, in fi. Et etiam si omnes homines essent usurarii, simile 32. q. 7, flagitia. Cum in veteri testamento et novo prohibitae sunt usurae, infra, de usur., super eo. Immo etiam iure civili usurae prohibitae sunt, unde nullo iure peti possunt, in Auth. de eccl. titul., in princ., coll. 9. Licet non observetur, quia ibi dicit Iustinianus se quatuor synodos generales observare, sed Nicaena synodus est una de quatuor principalibus quae ita observari debet, sicut quatuor Evangelia, 15. dist., sicut. Et in Nicaena synodo prohibetur usurae, 47. dist., quoniam multi.
Accipiant sepulturam
Idem est de quolibet quem constat decessisse in mortali, 13. q. 2, pro obeuntibus; 23. q. 5, placuit; 21. q. 3, Cyprianus; et supra, de statu monach., monachi, cum similibus.
Oblationes
Sic 90. dist., oblationes; et 17. q. 4, miror; supra, de rapt., super eo, ad fi. Et nihilominus excommunicandi sunt, si non satisfaciant, infra, de usur., praeterea; et supra, de iureiur., debitores; et supra, de iureiur., ad nostram 1.
Reddere
Sed cui debet restitui? Danti? Non videtur, 17. q. 4, sunt qui; 12. q. 2, nulli liceat. Ala. dixit quod episcopo loci. Sed potius credo quod illi qui dedit, et ille postea restituat ei a quo recepit, arg. infta, de usur., cum tu; et supra, de homic., sicut dignum § eos.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.