Book V › tit. 5.19 De usuris
X 5.19.7 Praeterea
tit. De usuris · 3 glosses
Idem.Incipit Praeterea parrochianis tuis · alleged in the gloss as de usur., praeterea — 4× per the register · find the allegations →
Interdicas
14. q. 3, per totum; 14. q. 4, per totum; et 47. dist., quoniam multi.
Suspendas
Talis enim repellitur ab obtento, ut hic dicit, et 14. q. 4, si quis oblitus; et 14. q. 4, quoniam multi. Et repellitur ab obtinendo multo fortius, infra, de excess. praelat., inter dilectos. Sed numquid episcopus potest cum tali dispensare? Dico quod sic post satisfactionem et poenitentiam, quia hoc non prohibetur. Et hoc probatur per hanc decretalem. In antiqua dicebatur quod ad praesentiam Papae tales mittantur. Unde collige quod episcopi cum talibus misericorditer agere possunt. De hac materia traditur supra, de iudic., at si clerici.
Excommunicationis
Primo inflicta poena illius constitutionis, supra, de usur., quia in omnibus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.