The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali

X 5.12.3 Si perfodiens

tit. De homicidio voluntario vel casuali · 6 glosses
Augustinus super Exodo.Incipit Si perfodiens inventus · alleged in the gloss as de homic., si perfodiens 1× per the register · find the allegations →
Si perfodiens
De nocte scilicet, per id quod sequitur. Ber.
Intelligitur
Hucusque sunt verba Exodi, postea sunt verba Augustini exponentis praedictam auctoritatem. Ber.
Legibus saecularibus
ff. ad leg. Aquil., itaque § lex; et ff. ad leg. Corn. de sic., furem. Sed pone quod vult me interficere. Numquid possum eum praevenire? Dicunt quidam quod sic. Arg. C. ad leg. Corn. de sic., is qui adgressorem; et C. ad leg. Corn. de sic., si ut adlegas; et C. ad leg. Corn. de sic., eum qui; ff. de iust. et iure, ut vim; et lege praedicta ff. ad leg. Aquil., itaque, in princ. Sed pone quod percussit me et recessit. Numquid possum eum insequi ut percutiam? Hug. dicit quod non, quia sic iniuriam vellet ulcisi et non repellere eam, quod non licet, 46. dist., seditionarios; quia incontinenti et sine intervallo licet vim vi repellere, infra, de sent. excom., si vero alicuius; et infra, de homic., significasti 2, ubi de hoc.
Antiquior
Quoniam a lege divina omnis scientia sumpsit exordium, 38. dist., legimus § hinc etiam. Et ita primo fuit lex divina quam saecularis.
Telo
Armorum nomine fustes et lapides intelliguntur, ff. de fur., si pignore § furem. Et ferrum et omne quod arcu et manu mittitur, Inst. de public. iudic. § item lex Cornelia. Vincen.
Plus est
Et ita videtur quod liceat se vindicare, C. quan. lic. sin. iud. uni. vind., liberam; et 1. dist., ius naturale. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.