Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum
X 5.31.10 Ex litteris
tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 9 glosses
Idem Episcopo Hiponensi et Abbati de Tileto, Visitatoribus Lombardiae.Incipit Ex litteris vestris · alleged in the gloss as de excess. praelat., ex litteris — 6× per the register · find the allegations →
Candentis
Haec purgatio prohibita est, supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sententiam; et infra, de purg. vulg., per totum. Unde hoc solo quod in hoc consensit fuit puniendus.
Consuluit
Non prohibetur hic quin episcopi possint dare consilium principibus in criminibus, 23. q. 8, pessimam, in fi. Nam clericus potest dare consilium ita in genere dicendo: fures taliter puniendi sunt, arg. 5. q. 6, delatori. Dum tamen potius opera consulentis quam suggerentis fungatur, ut ff. de quaest., in criminibus § qui quaestionem. Item licite possunt clerici querelam iudicibus deferre de furibus civiliter, arg. 23. q. 5, non vos; et supra, de homic., postulasti. Et licet aliquis respondeat de facto furis extra iudicium, licet ille fur puniatur non imputatur illi, supra, de homic., tua. Hic enim excessit fines consilii dicendo: malum est si fur sic evadat, et praesens fuit in suspendio.
Verbis talibus
Quae sequuntur, auditis etc.
A nostra discessit
Unde perinde est ac si non venisset, supra, de iudic., de Quodvultdeo; et 11. q. 3, certum est. Aut etiam si latitaret post columnas, ff. quib. ex caus. in poss. eat., Fulcinius § illud sciendum; et supra, ut lite non cont., quoniam § 1.
Perquisitus
Nota quod sufficit absentem requiri, licet peremptorium ad eius notitiam non pervenerit, supra, de dolo et contu., causam quae; supra, de dolo et contu., venerabilis; et supra, de cleri. non residen., ex tuae; C. de iud., properandum § et si quidem; ff. de evict. si vero; et ff. de evict., si dictum § praesente; et ff. locat. et conduct., item quaeritur § exercitu. Arg. contra supra, ut lite non cont., quoniam; et ff. quae sent. sine appel., illud § cum ex eo. Non enim statim contumax videtur qui vocem praeconis non exaudit, ff. de in int. rest., divus; et C. quom. et quan. iud. sent. prof., ea quae; et 3. q. 9, caveant. Sed certe ibi non tenuit sententia, quia ibi reus non fuit citatus. Hic enim citatus venit ad praeceptum inquisitorum, et contumaciter recessit, et adhuc Papa mandat ut moneatur. Ber.
Noscitur deliquisse
Relatione iudicum quibus creditur, 18. dist., de conciliis. Donec probetur contrarium, supra, de testib., cum a nobis. Ber.
Corporalem
Unde incidit in illam constitutionem, supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sententiam. Et auctoritatem praestando et praesentiam, unde merito deponi debuit quia fuit homicida, supra, de homic., significasti 2; et supra, de cleri. pug., Henricus; 50. dist., si quis viduam. Quia non refert an facto vel consilio seu auctoritate fiat homicidium, ut ibi dicitur.
Ministerio
Arg. quod non potest quis esse episcopus nisi primo fuerit sacerdos. De hoc dixi supra, de cleri. per salt. prom., tuae.
Cedat
Cum propter culpam suam factus sit irregularis, alias enim si esset impotens, daretur ei coadiutor, 7. q. 1, quamvis sit triste. Vincen.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.