Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali
X 5.12.19 Tua nos
tit. De homicidio voluntario vel casuali · 6 glosses
Idem.Incipit Tua nos duxit · alleged in the gloss as de homic., tua — 4× per the register · find the allegations →
Congruebat
Supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., non magnopere; et supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sententiam. Unde in culpa fuit alienum officium usurpando, ff. de regul. iur., culpa est.
Diligentiam
Si per imperitiam accidisset, ei imputaretur, Inst. ad leg. Aquil. § imperitia quoque. Sed eventus mortalitatis non imputatur medico, ff. de off. praes., illicitas § sicuti. Praetextu enim humanae fragilitatis delictum decipientis in periculo hominis innoxium esse non debet, ut ibi dicitur. Simile supra, de aetat. et qualit., ad aures.
Post satisfactionem
Ex hoc patet quod fuit in culpa ex eo quod sequitur alienum officium usurpando. Et sic quandoque imputatur alicui aliquid delictum, ea tamen quae sequuntur ex eo non imputantur, 15. q. 1, inebriaverunt. Culpa enim mulieris huic imputari non debet quae contigit contra consilium ipsius. Simile 50. dist., saepe.
Alioquin
Id est, si non erat peritus. Et si non adhibuisset diligentiam quam debuit aut ex cupiditate fecit. Ber.
Nunciis tradidit
Sed videtur quod ille scholaris potius tacere debuisset, 22. q. 2, ne quis. Item nonne dictum eius est occasio mortis illius, 23. q. 5, unum solum, in fi.; et infra, de excess. praelat., ex litteris. Item promovendus abstinere debet ab omni eo per quod possit ad effusionem sanguinis pervenire, 50. dist., clericum qui. Item iste quasi testis inductus fuit, quod non licet clerico in causa sanguinis, 11. q. 1, testimonium; et supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sententiam. Ad hoc dico quod non fuit inductus tamquam testis, quia nec ad praesentia iudicis accessit quod fit in criminalibus, in Auth de testi. § quoniam, in fi., coll. 7. Cum ergo iste nec facto nec praecepto nec consilio nec defensione nec lingua nec adhortatione homicidium fecerit, non debet ab ordinibus impediri, quibus modis homicidium committitur et imputatur, ut dictum est supra, de homic., sicut dignum. Et praeterea iste seipsum occidit.
Tradidit puniendum
Tamen per istud non fuit convictus de furto. Non enim eo ipso est fur qui animo furandi domum intravit, ff. de fur., vulgaris § qui furtum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.