Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.23 Perpendimus
tit. De sententia excommunicationis · 4 glosses
Idem.Incipit Perpendimus ex litteris · alleged in the gloss as de sent. excom., perpendimus — 6× per the register · find the allegations →
Non propulsando
Nam vim vi repellere licet, supra, de sent. excom., si vero alicuius § 2; et supra, de homic., significasti 2, ubi de hoc.
Absolutionem
Sic supra, de sent. excom., cum non ab homine; et supra, de apostat., praeterea; infra, de sent. excom., in audientia, contra. Sed illud solutum est supra, de sent. excom., cum non ab homine.
Cogantur
Sed contra videtur. Clericus non potest renunciare privilegio suo, infra, de sent. excom., contingit 1; supra, de for. compet., si diligenti. Dic quod manendo clericus non potest renunciare, ut in contrariis, sed apostatando ab habitu suo post trinam admonitionem, vel immiscendo se enormitatibus privilegium amittit, ut hic patet; et supra, de sent. excom., cum non ab homine; et infra, de sent. excom., in audientia; et infra, de sent. excom., contingit 2. Ipso enim facto se privant talia faciendo, supra, de vit. et honest. cler., ex litteris; et supra, de cleri. coniug., ex parte, arg.
Competentem
Paulo maiorem quam si in laicos talia commisissent, supra, de sent. excom., cum non ab homine, in fi. Sed quare imponitur ei poenitentia? Quia qui auctoritate iudicis malos interfecit, minister Dei est, 23. q. 5, miles; 23. q. 5, qui malos. Satis potest dici ad cautelam imponitur poenitentia, si comes ille habeat potestatem hoc faciendi, alias secus est ut hic, et in capitulo supra, de sent. excom., cum non ab homine, in fi. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.