The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum

X 2.13.12 Olim causam

tit. De restitutione spoliatorum · 11 glosses
Innocentius III. Episcopo et Capitulo Tridonensi.Incipit Olim causam quae · alleged in the gloss as de restit. spol., olim causam 14× per the register · find the allegations →
Humiliatis
Olim isti Humiliati condemnati fuerunt ab ecclesia per Lucium Papam, secundum quod continebatur in decretali infra, de haeret., ad abolendam, in particula quae modo est decisa in principio illius capituli. Sed postea tempore Clementis recepti sunt ab ecclesia, quia in nullo errabant nisi quia condemnabant iurantes. Sed ipsi in hoc se correxerunt, et iurant quando expedit. Et ecclesia eos modo approbat.
Conditione
Id est, sub ea forma, 18. q. 2, Eleutherius; et infra, de praeben., significatum; infra, de censib., quanto. Vel in traditione terrae potest apponi conditio, infra, de cond. appos., verum. Et ita non est haec conditio simoniaca, cum etiam alias ad huiusmodi illa ecclesia teneatur, ex quo surgit in territorio Tridonensis episcopi. Sicut non est simoniacum cum episcopus ecclesias concedit aliquas piis locis, si in eis aliquid sibi reservet nomine pensionis, infra, de relig. dom., constitutus, vers. cum autem. Et census etiam solvitur ad indicium subiectionis, supra, de caus. poss. et propr., in causa; et infra, de censib., omnis, in fi. Ista quidem de iure communi conceduntur, unde expresse possunt constitui census in fundatione ecclesiarum quantum ad inferiores non quantum ad praelatos.
Manualem
Supra, de maior. et obed., his quae. Ad quam subditi tenentur ut ibi, et etiam per iuramentum quandoque, infra, de iureiur., nullus; et infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto; et 23. dist., quamquam, ubi de hoc.
Ea conditione apposita
Nisi haec conditio fuisset apposita, valeret contra Humiliatos, si simplex fuisset huiusmodi traditio, sed non praeiudicaret episcopo, vel alteri qui ius haberet, infra, de dona., inter dilectos. Arg. supra, de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus; et supra, de arbitr., cum tempore. Arg. infra, de re iudic., cum super.
Asserebant et infra
Sub isto infra continetur quod ille magister sub ea conditione recepit domum. Et episcopus superveniens cum magno posse, expulit magistrum et suos. Unde magister dicens se esse spoliatum petiit restitutionem, sed denegatur ei quia non possedit.
Traditam sub conditione
Qua non existente, traditio non valebat, arg. infra, de cond. appos., de illis; et infra, de cond. appos., verum; et Inst. de ver. oblig. § ex conditionali. Et ideo dictus magister non possidebat. Nam tunc demum dicitur quis possidere, cum conditio extat, ff. de acq. poss., qui absenti § si quis. Et eodem modo non amittit possessionem qui sub conditione recedit, ff. de acq. poss., si me, 1. resp., in fi. Et ideo cum non possederit, non poterat spoliari. Et ideo non restituitur iste magister, quia non fuit spoliatus.
Praeiudicium fuerat
Ut scias quando alicui praeiudicium fiat circa possessionem, vel quamdiu eam possidere intelligatur, notabis, quia aut possideo rem aliquam per me vel per alium, puta per servum vel colonum. Si per me, licet sponte recedam, non animo deserendi possessionem, adhuc eam retineo, nisi scienter negligam, ff. de acq. poss., si de eo § 1. Et si alter intret talem possessionem, quam solo animo retineo, adhuc retineo possessionem, nisi ille me venientem non admittat, vel si non audeo accedere ad possessionem, et etiam suspicor me posse repelli, ff. de acq. poss., si id quod § ulti.; et ff. de acq. poss., clam possidere § qui ad nundinas. Et quam cito scivero alium esse in possessione, possum expellere ipsum, ut hic patet, et ff. de acq. poss., quod meo nomine § ulti.; ff. de vi et de vi arm., idem est § eum igitur. Sed si alius est in possessione nomine meo, tunc si ille expellitur, vel alii tradat perdam eam, ff. de acq. poss., possideri § quod si servus. Et haec vera sunt in rebus immobilibus, sed si quis rem tuam mobilem occupat, statim perdis possessionem, ut ff. de acq. poss., si rem mobilem.
Cum statim
Id est, quam cito potuerint, ff. ad Trebel., qui quadringenta § et confestim.
Suspicari debuerat
Ut ff. quod vi aut cla., servus; ff. de acq. poss., possideri § si quis nunciet.
Restitutionem
Et sic patet quod non sufficit probare quod aliquis fuerit spoliatus, nisi probet se possedisse. Duo enim probare debet qui petit restitui: se possedisse et spoliatum fuisse, supra, de offi. deleg., consultationibus, in fi. Sed hic non possidebat ut dixit, quia sub conditione possessionem accepit. Item si quis possedit ex precario vel ex gratia, non potest petere restitutionem, 11. q. 3, quia. Vel si obiiciatur quod incontinenti deiecit, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § vim vi; et ff. ad leg. Aquil., scientiam § qui cum aliter; et infra, de sent. excom., si vero alicuius § si vero. Aliud est possidere, aliud in possessione fuisse, ff. de acq. poss., si quis autem § idem Pomponius.
Excessistis
Debuerunt hoc facere cum moderamine inculpatae tutelae, C. und. vi, recte. Sed numquid isti sunt excommunicati, qui expulerunt illum magistrum et alios religiosos de domo illa? Videtur quod sic, infra, de sent. excom., non dubium, et ex pluribus aliis capitulis ibidem. Sed contra videtur, quia licitum est cuilibet se defendere, infra, de sent. excom., si vero alicuius § si vero. Et quia isti admissi sunt ad agendum, quod non esset si Papa eos excommunicatos reputaret, infra, de probat., post cessionem. Dicas quod haec ratio non videtur bona, quia non agebant, sed defendebant se contra istum magistrum qui petebat restitutionem. Dicas quod si isti scienter et ex proposito excesserunt modum in expellendo eos de domo illa, inciderunt in sententiam excommunicationis, quia vim vi repellere licet, sed cum moderamine inculpatae tutelae, arg. 23. q. 3, non inferenda; et ff. ad leg. Aquil., si ex plagis § tabernarius; et infra, de sent. excom., ut famae, in fi. Sed si non aliter possent se defendere, nisi modum excederent, nec tunc credo illos incidisse in sententiam, arg. ff. ad leg. Aquil., sed et si, 1. resp. Si vero casu et ignoranter excesserunt modum, tunc non essent excommunicati, arg. infra, de homic., sicut dignum § illis praeterea. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.