The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.12 De causa possessionis et proprietatis

X 2.12.8 In causa quae

tit. De causa possessionis et proprietatis · 2 glosses
Honorius III. Abbati S. Cypriani Torcellanae dioecesis et S. Mariae novae de Venetiis.Incipit In causa quae · alleged in the gloss as de caus. poss. et propr., in causa 8× per the register · find the allegations →
Ad subiectionis indicium
Petebat patriarcha subiectionem in monasterio sancti Georgii, et quinquaginta solidos ad indicium subiectionis ab isto abbate, ut probaret per hoc, quod et subesset, et infra, de censib., omnis; 10. q. 3, illud; et C. de episc. et cler., nulli. Et in his actum fuit a patriarcha possessorio et petitorio, in possessorio obtinuit, in petitorio succubuit. Et sic facit ad titulum, alias non videtur facere ad titulum. Et sic patet quod male fuit decisa, et melius fuisset posita in titulo de sententia et re iudicata, sive de exceptionibus. Quandoque vero census talis est signum exceptionis, quandoque solummodo signum protectionis, infra, de privileg., recepimus. Et tunc non eximitur a iurisdictione diocesani, ut dicto capitulo infra, de privileg., recepimus, in fi., in glossa fi. Sed hic petebatur in signum subiectionis, sicut etiam infra, de censib., cum venerabilis. Sed quia monasterium liberum erat, et exemptum per privilegium Romani Pontificis succubuit in illos casu et in aliis, quia non percepit ille tanto tempore quod renunciatum vel praescriptum fuerit privilegium libertatis, ut patet in integra.
Iure
Sic patet quod qui rem petit, et praecipue in personali actione ex una causa, si succumbat quod non obstat ei exceptio rei iudicatae, si postea petat eandem rem ex alia causa, ff. de excepti. rei iud., cum quaeritur; et ff. de excepti. rei iud., et an eadem § actiones. Idem est in rei vendicatione si exprimatur tantum una causa, ff. de excepti. rei iud., si mater § eandem. Idem est etiam in possessorio, infra, de dona., inter dilectos; et ff. de acq. poss., possideri § ex pluribus. Arg. de hoc dictum est supra, de libel. oblat., significantibus, ubi de hoc.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.