The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali

X 5.12.13 . Dilectus filius A.

tit. De homicidio voluntario vel casuali · 4 glosses
Fraeno
Quod de levi frangi non credebat, alias in culpa esset, arg. infra, de homic., significasti 1; et ff. ad leg. Aquil., idem iuris § 1. Vel si propter imperitiam suam equus taliter lascivisset, Inst. ad leg. Aquil. § impetu quoque.
Voluntate
Et ideo non imputatur, quoniam voluntas et propositum distinguunt maleficium, ff. de fur., qui iniuriae; et infra, de sent. excom., cum voluntate. Ad cor enim respicit Deus, ut 14. q. 5, si quid invenisti; et 15. q. 6, si quandoque, ad fi. Tanc.
Nec actu
Qui tamen solus non sufficit ut reddat hominem irregularem, nisi adsit voluntas vel culpa, 50. dist., hi qui; et infra, de homic., ex litteris 1. Nisi scandalum aliud induceret, ut ibi. In promovendo tamen secus est quia solo actu redditur irregularis, 15. q. 1, si quis non iratus. De hac tamen materia dicitur supra, de homic., sicut dignum.
Nec dedit operam illicitae rei
Quod si esset, imputaretur, ut plene dictum est in capitulo supra, de homic., sicut dignum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.