Book V › tit. 5.41 De regulis iuris
X 5.41.1 Omnis res
tit. De regulis iuris · 1 gloss
Ioannes Chrysostomus.Incipit Omnis res per · alleged in the gloss as de reg. iur., omnis — 4× per the register · find the allegations →
Omnis res
Potest exponi, id est, omnis obligatio sive contractus quod enim consensu contrahitur contraria voluntate dissolvitur, C. quan. lic. ab emp. disc., re quidem; et ff. de regul. iur., nihil tam naturale; et C. de act. et oblig., sicut initio. Fallit haec regula supra, de bapt. et eius effect., maiores. Item in matrimonio quod solo consensu contrahitur, 22. q. 2, sufficit. Sed dolo dissensu non solvitur, 32. q. 7, licite. Item idem in ordine et baptismo, quia sacramenta semel habita numquam amittuntur, 1. q. 1, quod quidam; et arg. 15. q. 7, episcopus. Item fallit quia alio modo tollitur obligatio quae consensu nata est, scilicet per acceptilationem, sed non natura sui sed potestate conventionis, ff. de rescind. vend., cum emptor. Item tollitur solutione eius quod debetur, Inst. quib. mod. obl. toll., in princ. Item sicut acquiritur possessio corpore et animo, ff. de acq. poss., possideri. Et eodem modo amittitur, ff. de acq. poss., quemadmodum. Sed contra ff. de acq. poss., possideri § in amittenda. Solutio: animo amittitur civilis possessio, corporalis non ut illa lege ff. de acq. poss., quemadmodum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.