Book IV › tit. 4.11 De cognatione spirituali
X 4.11.3 Super eo
tit. De cognatione spirituali · 8 glosses
Idem Vigiliensi Episcopo.Incipit Super eo quod · alleged in the gloss as de cognat. spir., super eo — 24× per the register · find the allegations →
Alterum vel utrumque
Supra, de cognat. spir., utrum; et 30. q. 3, super quibus.
Separare
Quia contra canones coniuncti sunt, unde separandi sunt, 10. dist., vides; et C. de legi. et const., non dubium; et 35. q. 3, contradicimus.
Metropolitana
Sic 12. dist., de his. Sed contra quod consuetudo Romanae ecclesiae potius sit sequenda, de conse. dist. 4, de trina; 11. dist., quis nesciat, in fi. Contraria intellige de forma sacramentorum servanda, quam quilibet tenetur servare et credere, prout tenet Romana ecclesia, infra, de haeret., ad abolendam, 1. resp. Item est arg. quod prius recurrendum est ad consuetudinem metropolitanae ecclesiae quam aliarum, ad quarum consuetudinem recurrendum est, supra, de censib., super eo. Demum ad Romanam, arg. ff. de legib., de quibus; vel potius ad ius scriptum.
Consuetudo
Et intellige de tali consuetudine, quae scandalum generaret, nisi fuerit observata, supra, de cognat. spir., utrum, in fi. Et surgit consuetudo ista ex quadam affinitate contracta ex compaternitate unius filiorum, ut etiam alii coniungi non possint, prout olim observabatur secundum intellectum Alexandris, ut supra, de cognat. spir., utrum; et 30. q. 3, post susceptum; licet illud immutatum fuerit, ut omnes possint coniungi, praeter illas personas, quibus mediantibus compaternitas contracta fuerit, 30. q. 3, super quibus; et supra, de cognat. spir., utrum. Et sic si scandalum magnum sit in aliquo loco, quod tales coniungantur, vel remaneant coniuncti, adhuc propter scandalum servabitur ibi illud ius, non obstante coniunctione quae emanavit postea in contraria. Unde forte simili modo potest dici, si in aliquo loco esset magnum scandalum et horror, quod aliqui contraherent in quinto gradu, illud non toleraretur, non obstante constitutione illa, infra, de cons. et affin., non debet. Quia propter scandalum multa etiam contra ius omittuntur, ergo multo fortius ubi alia ratio subesse videtur, et ita hic, et supra, de cognat. spir., utrum, in fi. Scandalum impedit matrimonium et dirimit. Et est simile, quia consuetudo facit aliquem illegitimum ad eligendum, supra, de cleri. coniug., cum olim. In prohibitione talis matrimonii nullum est peccatum, ergo si scandalum est quod coniugatur, propter scandalum prohibendi sunt, arg. infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto. Sed si nulla prohibitio umquam fuisset, inter tales personas contractum matrimonium non deberet dissolvi propter scandalum, quia talis dissolutio sine peccato mortali fieri non posset, arg. infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto. Quidam tamen volunt intelligere versiculum istum: ita quod si eiusdem ecclesiae, etc., de primis personis de quibus praemisit, in principio capituli, quia inter eas, de quibus secundo dicitur, licitum est matrimonium, ut supra, de cognat. spir., utrum. Nec de tali matrimonio dixit Alexander quod sit dissimulandum, ne in exemplum trahatur, cum ecclesia talia matrimonia approbet. Sed verius credo primum dictum. Verumtamen si consuetudo habet, ut postquam contracta sunt, tolerentur, poterit iste dissimulare, ita quod nec consentiat, nec contradiceret videatur, propter rationem quae infra sequitur.
Dissimulare
Talis dissimulatio loco approbationis tacitae habetur, et merito, cum nullum subsit impedimentum.
Nec contradicere
Nota quod tacet, neque consensit neque negat, ff. de regul. iur., qui tacet. Quandoque tamen taciturnitas habetur pro consensu, 54. dist., si servus; supra, de praesump., nonne. Et aliquando pro contradictione, de conse. dist. 4, cum pro parvulis; ff. de procur., filiusfamilias § invitum; 65. dist., si forte.
Circumadiacentium
Et ita vicinorum locorum non est contemnenda consuetudo, immo servanda, ne si contrarium fieret, sumeretur inde exemplum, quia cum illa consuetudo satis sit honesta, non debet iste videri auctor, ut alii recedant ab illa consuetudine. Et ita taceant, si sine scandalo id sustineant.
Assumi
Ab aliis, qui talia coniugia non contrahunt de consuetudine.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.