The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.11 De cognatione spirituali

X 4.11.4 Martinus

tit. De cognatione spirituali · 4 glosses
Clemens III.Incipit Martinus Bertham duxit · alleged in the gloss as de cognat. spir., Martinus 1× per the register · find the allegations →
Per connubium
Id est, per carnalem copulam, 27. q. 2, Agathosa.
Una caro
30. q. 4, scisciatur; et 30. q. 4, si quis ex uno.
Eius
Scilicet, Lotharii.
Cum quo
Scilicet, Lothario. Nota quod post matrimonium carnali copula consummatum, de quo intellige quod dicitur hic, si alter coniugum suscipit filium alterius de sacro fonte, ambo coniuges compatres efficiuntur parentibus infantis. Et ita si vir suscipiat filium altrerius de sacro fonte, uxor mediante viro commater efficitur parentibus infantis, et mater spiritualis efficitur illius, et econverso, 30. q. 4, sciscitatur; 30. q. 4, si quis ex uno. Si vero compaternitas matrimonium praecessit, sive carnalem copulam, puta, suscepisti filium Berthae et Martini de sacro fonte, et postea contraxisti cum Teberga et eam cognovisti, vel licet contraxisti, nondum carnaliter illam cognovisti, quamvis illam postea cognoscas, uxor tua non efficitur commater parentibus illius infantis, quia nondum eras effectus una caro cum ea. Quia per unionem carnis sequentem compaternitatem, non transitur ad unionem spiritus praecedentem matrimonium. Unde te mortuo et mortua uxore Martini, quorum filium antequam haberes Tebergam, de sacro fonte levaveras, Martinus poterit habere Tebergam in uxorem, 30. q. 4, qui spiritualem; et 30. q. 4, post uxoris obitum. Et sic Teberga potest habere duos compatres, unum post alium. Unde nota versus: quae mihi vel cuius mea natum fonte levavit // hac mea commater fieri mea non valet uxor. // Si qua mea natum non ex me, fonte levavit // hanc post fata mea non inde vetabor habere. Sic quandoque facto suo alter coniugum solemnizat votum alterius, putra vir qui volente uxore ordinem suscepit, 28. dist., quia sunt.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.