Book IV › tit. 4.11 De cognatione spirituali
X 4.11.5 Contracto
tit. De cognatione spirituali · 3 glosses
Idem.Incipit Contracto matrimonio inter · alleged in the gloss as de cognat. spir., contracto — 1× per the register · find the allegations →
Sacrati salis pabulo
de conse. dist. 4, sal caelestis.
Concubinae
Quidam dicunt quod ille filius tantum erat filius concubinae ipsius P. de alio viro, dicentes quod compaternitas contrahitur per illud sacramentum sacrati salis, sed secundum hoc nulla fuisset quaestio.
Vix contrahendo
Ex hoc videtur quod per illa quae praecedunt baptismum, non contrahitur compaternitas, arg. 32. dist., praeter § verum, in fi., ubi dicitur quod baptismus est ianua omnium sacramentorum. Item propter catechismum non fit aliquis aptus contrahere matrimonium, 28. q. 1, cave. Item si decederet sine baptismo, non prodesset ei catechismus quin perpetuo damnaretur, de conse. dist. 4, firmissime; et de conse. dist. 4, nulla. Et sic est adhuc membrum diaboli, ergo non potest esse spiritualis filius. Arg. contra quod contrahatur compaternitas per catechismum, 30. q. 1, pervenit, ubi dicitur quod a primo pabulo sacrati salis usque ad confirmationem contrahitur compaternitas, 30. q. 4, si quis ex uno; de conse. dist. 4, in catechismo. Nam et Christiana dicitur postquam est catechizata, 28. q. 1, cave. Hug. dixit super illo capitulo 30. q. 1, pervenit, quod sicut septem sunt dona spiritus sancti, ita septem dona baptismi. Et per quodlibet illorum contrahitur compaternitas, ita quod impedit et dirimit matrimonium. Primum est collatio sacrati salis, de conse. dist. 4, ex hinc. Secundum aurium et narium linitio cum sputo, de conse. dist. 4, postea tanguntur. Tertium in fronte et pectore crucis signatio, de conse. dist. 4, postea signatur. Quartum olei sacri perunctio, de conse. dist. 4, deinde. Quintum ablutio baptismi, de conse. dist. 4, venit. Sextum in vertice chrismatis perunctio a sacerdote, de conse. dist. 4, postquam ascendit. Septimum confirmatio chrismatis in fronte per episcopum, de conse. dist. 4, persbyteri. Et illi qui sequuntur Hug. dicunt quod ille filius non fuit filius Petri, sed tantum concubinae. Et dicunt hanc decretalem non tenere, dato quod fuerit filius Petri. Alii dicunt quod per tria sacramenta tantum contrahitur compaternitas, scilicet, per catechismum, baptismum, et confirmationem, de conse. dist. 4, in catechismo; 30. q. 4, si quis ex uno. Et haec mulier non tenuit illum filium ad totum catechismum, sed tantum ad immissionem salis, quod satis apparet per hanc litteram. Alii dicunt quod licet compaternitas contrahatur per catechismum, per illam tamen non dirimitur matrimonium contractum, prout innuitur per hanc litteram, tali ratione, quod baptismus est ianua omnium sacramentorum, ut dictum est in 32. dist., praeter § verum; et supra, de presb. non bapt., si quis; et supra, de presb. non bapt., veniens. Ergo si ianua non est aperta, nullum sacramentum recipitur. Item alia ratione, quia ante baptismum non est filius ecclesiae, non est filius spiritualis. Et si non est filius spiritualis, nulla per eum est cognatio contracta. Ergo propter hoc non debet matrimonium separari. Sed certe contra istos qui dicunt, quod etiam per catechismum non dirimatur matrimonium, manifeste faciunt illa duo canones, 30. q. 4, si quis ex uno; et de conse. dist. 4, in catechismo, quia ibi aequiparantur ista tria, catechismus, baptismus, et confirmatio. Unde credo quod si quis teneat aliquem in toto catechismo, in quo unus patrinus debet esse, quod ille sit compater effectus parentibus infantis. Sed haec mulier non tenuit illum filium infantem nisi in primo pabuli sacrati salis, nec expresse dicit littera quod fuerit filius P. Et ideo dico quod catechismus impedit et dirimit. Tanc. dixit quod compaternitas per catechismum contracta invalida est ad matrimonium dirimendum, quod satis posset tolerari ratione praedicta.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.