Book II › tit. 2.25 De exceptionibus
X 2.25.9 Apostolicae
tit. De exceptionibus · 4 glosses
Gregorius IX. I. et M. Canonicis Pragensibus.Incipit Apostolicae sedis · alleged in the gloss as de except., Apostolicae — 2× per the register · find the allegations →
Constitutis
Ut cum tractaretis de electione facta vel facienda.
Ordinationem
Quae in praesentia domini Papae fieri debebat per istos. Et ne impediretur, absoluit eos ad cautelam.
Contingeret retardari
Ex hoc videtur quod suspensus ab officio et beneficio non posset agere tamquam excommunicatus esset maiori excommunicatione, arg. supra, de consuet., cum dilectus; et supra, de elect., cum inter R. Ibi suspensus non potest eligi. Et sic electus non posset agere pro sua electione. Arg. contra infra, de cleri. excom., si celebrat, ubi habes quod suspensi eligere possunt. Et sic possunt agere pro sua electione, sic et exercere ea quae sunt iurisdictionis, supra, de elect., illa. Solutio: contraria ista loquuntur in diverso casu. Hic enim loquitur de suspensione iudicis, et in concordantia contraria loquuntur de suspensione canonis, et canon mitius agit quam minister iuris, ff. de recepti., Celsus; et ff. de recepti., utique, in fi. Cum ergo isti suspensi dicantur per sententiam hominis ab officio et beneficio, iam non interest ipsorum agere pro ecclesia, cum ab ipsius beneficio privati sint, et praecipue cum agunt pro re spirituali, scilicet pro ordinatione ecclesiae, a qua privati sunt per suspensionem. Unde cum non possent eligere vel eligi, non possent prosequi causam electionis, quia non possent agere pro eo quod possidere non possunt pro se vel pro alio, arg. infra, de cleri. excom., si celebrat. In aliis autem negotiis propriis vel ecclesiae, quilibet si mandato ecclesiae agerent, bene admitterentur, quia non sunt privati communione hominum, supra, de except., a nobis. Sed quia privati sunt communione sacramentorum, ad sacramenta spiritualia non admittuntur, nisi prius fuerint restituti. Et ideo fuerunt absoluti ne contingeret ordinationem ecclesiae impediri, quae in praesentia domini Papae fieri debebat per istos. Et ideo ne ordinatio sive electio ecclesiae impediretur, absoluit eos ad cautelam.
Ad cautelam
Sic supra, de testib., veniens 2, in fi.; et infra, de appell., ad praesentiam; et infra, de sent. excom., per tuas; et 24. q. 1, audivimus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.