The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.25 De exceptionibus

X 2.25.2 A nobis

tit. De exceptionibus · 2 glosses
Innocentius III. Archidiacono Richemundiae.Incipit A nobis ex · alleged in the gloss as de except., a nobis 6× per the register · find the allegations →
Accusatione
Dubitatio fuit in hoc, cum enim prius communicaverit ei, non videbatur postea ei obiicere posse excommunicationem, cum approbaverit mores illius, infra, de accusat., nulli; supra, de iureiur., quemadmodum; et ff. de adulter., si uxor, in fi.; et ff. de negot. gest., Pomponius 1; 8. q. 2, dilectissimi; 32. q. 5, horrendus; et 4. q. 3, si testes § item si quis testibus; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore. Item non debet alii obiicere quod ipse noluit servare, infra, de praeben., pro illorum; et infra, de except., cum ecclesiasticae; et infra, de appell., an sit; et supra, de elect., bonae 1. Sed his omnibus potest responderi cum Augustino: nonnullos sustinemus, quos inviti toleramus, 24. q. 1, quisquis. Praeterea alia est solutio. Praedicta locum habent in accusationibus, ut infra, de sent. excom., in praesentia. Ut si aliquis participaverit excommunicato, non potest ei postea opponere excommunicationem vel ipsum denunciare, cum ipsum non duxerit evitandum. Sic loquitur illa decretalis infra, de sent. excom., in praesentia. Secus in exceptionibus, ut hic, quia licet reus sit excommunicatus minori excommunicatione sive etiam maiori, potest excipere contra actorem, cum quaelibet legitima defensio sit ei reservata, ut infra, de except., cum inter; et infra, de except., dilecti filii. Contra innuitur hic ubi dicit: secundus vero etc. Quod si accusatus esset maiori excommunicatione notatus, non posset suum accusatorem repellere a sua accusatione. Quod non est verum, ut dicunt iura proxime dicta et alia plura, ut patet infra, de except., dilectae; et infra, de except., significaverunt. Quia nec infamis infamem nec criminosus criminosum potest accusare, 32. q. 6, nihil iniquus; et 3. q. 7, iudicet; et infra, de adult., intelleximus; et infra, de adult., tua; et C. de adulter., quoniam Alexandrum. Unde supple ibi maxime. Secundus vero a sacramentorum communione maxime, quia idem esset si esset remotus a communione fidelium, licet Gratian. esset in contraria opinione per id quod legitur 2. q. 7, alieni, quod patet in hoc § qui est contra. Sed illud est speciale. Fallit tamen ubi prosequitur quis iniuriam suam, 4. q. 7, omnibus. Item fallit in episcopo, ut infra, de accusat., nulli. Et illud fuit statutum in odium episcoporum, quia non debent habere pravos homines et viles in familia sua, 2. q. 7, cum pastoris.
A sacramentorum
Infra, de sent. excom., significavit, contra. Sed illud videtur esse speciale in excommunicatis a Papa, vel potest habere locum quando communicat ei pro quo excommunicatus est, infra, de sent. excom., nuper; et infra, de sent. excom., si concubinae. Vel ibi fuit excommunicatus cum omnibus fautoribus suis, 11. q. 3, excellentissimus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.