The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.46 In praesentia

tit. De sententia excommunicationis · 3 glosses
Idem.Incipit In praesentia dilecti · alleged in the gloss as de sent. excom., in praesentia 5× per the register · find the allegations →
Evitandum
Supra, de except., a nobis, contra. Solutio: excipi potest contra excommunicatum accusantem vel agentem, quia nullum crimen obstat volenti excipere, supra, de except., cum inter; et supra, de except., dilecti filii. Sed secus est ubi denunciatur excommunicatio alicuius, ubi repellitur denuncians vel agens ratione communionis, ut hic. Qui enim alium denunciat debuit illum praemonuisse, aliter repellitur, supra, de accusat., cum dilectus. Episcopus enim excipere non potest contra clericum ipsum accusantem cui prius communicavit, et hoc in odium eius, supra, de accusat., nulli. Cum debeat habere secum honestos viros, 2. q. 7, cum pastoris. Et sic per patientiam perdit quis beneficium exceptionis. Sic ff. de adulter., si uxor, in fi.; ff. de aqua pluv. arc., Labeo; et ff. de public. in rem act., si ego § 1; 32. q. 5, horrendus; et supra, de aetat. et qualit., accepimus. Item potest hic sumi arg. quod si passus sum excommunicatum litem contestari, quodammodo non possum excipere contra ipsum. Sed hoc non est verum, quia exceptio excommunicationis in qualibet parte litis potest opponi, etiam si omissa fuerit a reo malitiose. Sed ipse tunc in expensis punitur et iudex ex officio suo, etsi reus nihil dicat repellere debet excommunicatum, ut supra, de except., exceptionem; et extravagans Inno. iiii supra, de except., extravag. pia, in fi. Sed hodie per illam decretalem supra, de except., extravag. pia, si in parte aliqua litis excommunicationis exceptio obiiciatur et probetur, non condemnatur in expensis, sed ea quae acta sunt valent et in sequentibus non auditur donec fuerit absolutus. De hoc nota in capitulo praedicto supra, de except., exceptionem, in glossa quae incipit: etiam si excommunicatio; ff. de postulan., quos prohibet; ff. de pet. hered., filius, in fi.; et supra, de elect., nihil est. Io.
In mensa
Simile supra, de cleri. excom., proposuit, in fi.
In divinis
Quod facere non debuerunt, supra, de sent. excom., significavit.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.