The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.27 De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante

X 5.27.8 Proposuit

tit. De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante · 3 glosses
Idem Decano et Subdiacono Pictaviensibus et Magistro P. Canonica Petragoricensi.Incipit Proposuit coram · alleged in the gloss as de cleri. excom., proposuit 2× per the register · find the allegations →
Tempore
Tempus ergo investiturae considerari debet, utrum tunc fuerit excommunicatus vel non, supra, de cleri. excom., postulastis; et supra, de aetat. et qualit., cum bonae. Sicut in impetratione rescripti tempus datae considerandum est an tunc fuerit excommunicatus, supra, de rescript., dilectus filius 1. Quia si postea excommunicetur, non perditur rescriptum sed suspenditur quamdiu absolvatur. Sic intelligitur supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta. Sic et tempus electionis consideratur an tunc sit idoneus, supra, de elect., dudum ad audientiam, ubi habes similiter quod initium spectandum est.
De absolutione
Et sic probavit ille poenitentiarius, quod magister P. fuit excommunicatus. Et ipse P. probavit postea quod fuit absolutus ante suam institutionem. Et ita intelligitur hic quod quia fuit excommunicatus praesumitur quod adhuc sit excommunicatus, nisi probaverit se absolutum prout ipse P. fecit. Et ita quicumque absolvitur saltem ad cautelam semper obtineat litteras absolutionis, et ita cum aliquis dicit aliquem excommunicatum, et ille dicit se non esse excommunicatum, utriusque testes sunt admittendi in tali dubio, arg. infra, de sent. excom., per tuas; et supra, de testib., cum tu; et supra, de offi. deleg., cum contingat; sic supra, de praescrip., illud; et supra, de praescrip., auditis.
Communione
Haec non fuit sufficiens ratio ad probandum absolutionem, infra, de sent. excom., cum desideres. Sed est praesumptio quadam, 11. q. 3, quibus episcopi; 93. dist., si inimicus; arg. infra, de sent. excom., in praesentia; et infra, de privileg., cum olim essemus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.