The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.47 Quantae

tit. De sententia excommunicationis · 2 glosses
Idem.Incipit Quantae praesumptionis et · alleged in the gloss as de sent. excom., quantae 4× per the register · find the allegations →
Consentientes
Hoc intellige per cooperationem praestando auctoritatem, quia tunc eadem poena puniuntur facientes et consentientes. Et sic intelliguntur verba ista ubi invenies ea, et supra, de offi. deleg., quia quaesitum, ubi de hoc; et 2. q. 1, notum; et 17. q. 4, omnes. Sic infra, de sent. excom., mulieres; et supra, de sent. excom., nuper.
Interpretans
Sic 83. dist. § providendun, vers. non est grandis; et 86. dist., si quis episcopus; et 86. dist., pasce; ff. de liber. agnosc., necare. Et ita videtur peccare omnis qui non defendit alium si potest, 23. q. 3, non inferenda; et 23. q. 3, ostendit. Et si non possit aliter defendere saltem defendat clamore, ff. de Sil., cum aliter § hoc autem. Sed non videtur quod teneatur defendere, quia licitum est recipere pecuniam pro defensione alicuius, ff. quod metus cau., metum § sed licet. Nec repetitur si data fuerit, ut ibi dicitur, ff. de donation., si pater § 1. Ergo unus alterum defendere non tenetur, quasi ad hoc teneretur pecunia repeti posset, ff. de condi. ob turp. caus., si vestimenta. Dicit Io. quod quilibet tenetur defendere alium per capitula praedicta, ut 90. dist., praecipimus; et 3. q. 1, nulli; et 3. q. 1, Deus ergo. Nec obstat quod dicitur quod potest dari pecunia pro defensione, nam et officiali datur pecunia, qui tamen gratis tenetur impendere officium suum, 14. q. 5, non sane. Et ad defensionem clericorum, quicquid dicas de laicis quilibet tenetur, quia hoc pertinet ad publicum ius, 1. dist., ius publicum. Unde propter publicam utilitatem amplianda sunt verba edicti, quia favore religionis multa contra rationem instituuntur, ff. de rel. et sump. fun., sunt personae. Hic dicit Io. Sed haec ita generaliter dicere grave est, quoniam posset aliquis periculum incurrere. Unde alii dicunt quod ad solos praelatos sive iudices vel alios qui habent aliquam potestatem in alios hoc pertinet, et ad hoc tenentur ratione potestatis et non alii, 23. q. 4, forte; et 23. q. 4, duo ista. Unde si ego qui non habeo aliquam potestatem video quod aliquis vult verberare clericum sive percutere sine meo consilio vel auxilio, non credo quod sim excommunicatus si non prohibeo illum, licet alias forte peccem. Quia ipsum non defendo cum possim, poena enim non debet amplius egredi quam delictum reperiatur, supra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit; et C. de poe., sancimus. Et quod dicit: qui cum possint, intelligo de his qui ratione potestatis quam habent in illos ad hoc tenentur, alias consentire videntur, et praestare auctoritatem si vident illum et non prohibent. Alia est prohibitio sociorum et aliorum, quia illi solummodo admonendi sunt verbis sed non factis, ut dicit Hug., 83. dist., error. Arg. contra 23. q. 3, non inferenda, ubi dicitur quod tenemur iniuriam propulsare a socio. Sed ibi exponitur si potest, id est, si est in potestate constitutus. Et si etiam tenear iniuriam propulsare, non tamen propter hoc sum excommunicatus, ut dixi. Nam nullus est excommunicatus ex facto alterius nisi participando vel in locutione vel in oratione aut in crimine, supra, de sent. excom., nuper. Vel nisi mandatum vel auctoritatem praestiterit, supra, de sent. excom., mulieres. Sed hic nullo tali modo participat. Capitula quae inducit Io. pro se de praelatis loquuntur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.