Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.48 Sacro
tit. De sententia excommunicationis · 21 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Sacro approbante concilio · alleged in the gloss as de sent. excom., sacro — 63× per the register · find the allegations →
Competenti
Trina videlicet, supra, de sent. excom., contingit 2, cum suis concordantiis ibi positis; et 24. q. 3, de illicita.
Possit probari
Alias enim soli crederetur in praeiudicium alterius, supra, de probat., quoniam. Et sic est arg. quod ordo iuris observandus est in sententia excommunicationis, 2. q. 1, nemo; et 24. q. 3, de illicita; et supra, de excess. praelat., pervenit, sicut in aliis causis. Tamen si non servetur, tenet sententia. Sed ille punitur qui eam tulit prout sequitur, quia sententia pastoris sive iusta sive iniusta tenet, 11. q. 3, sententia pastoris; et 11. q. 3, si quis a proprio, nisi in duobus casibus supra, de sent. excom., per tuas. Item in tertio casu non tenet sententia si admonitio non praecedat, ut in concilio Lugdunensi infra, de sent. excom., extravag. statuimus. Ber.
Iusta fuerit
Ex causa scilicet. Nota quod sententia excommunicationis tribus modis dicitur iniusta: ex causa, ex animo et ex ordine. Haec enim est sententia iniusta ex ordine et iusta ex causa, quia causa subest quare fuit excommunicatus et nihilominus punitur, quia ordinem non servavit, et tamen tenet sententia. De istis tribus modis habes plene 11. q. 3, episcopus § si ergo; et 11. q. 3, non debet § cum ergo. Sic etiam stipulatio dicitur iniusta ex causa, ff. de dol. except., palam § si quis sine. Item novatio, ff. de novat., novatio est. Sed quid si iudex ita dicat: excommunico te quia Padus currit, quia eleemosynam fecisti, Deum coluisti vel aliud bonum fecisti? Hug. dicit quod talis sententia ex quacumque causa tenet. Sed videtur continere intolerabilem errorem, dum dicit: excommunico te quia Deum colis. Cum enim sententia iniusta est ex causa, apud Deum non est ligatus nisi contemnatur, 11. q. 3 § cum ergo. Et sic videtur consentire Hug. ut dixi supra, de sent. excom., per tuas. Gandulf. dixit contra et Io., ut supra, de sent. excom., per tuas, quod magis placet. Sed illud videtur mirum quod iniusta excommunicatio ex ordine privat aliquem ingressu ecclesiae, quia post latam sententiam iniuste excommunicans statim privatus est ingressu ecclesiae, nec aliter excommunicatus est nisi post latam sententiam. Qualiter ergo privatus potest alium privare ingressu ecclesiae, et insimul incipiunt esse privati excommunicans et excommunicatus, et sic eadem sententia privat excommunicantem et excommunicatum, et ita quis potest seipsum privare ingressu ecclesiae, quod absurdum videtur. Io. Tu vero dicas quod licet Io. nihil dixerit, quod per eandem sententiam non privantur excommunicans et excommunicatus ingressu ecclesiae, subditus tamen privatur per sententiam sui praelati. Ipse praelatus privatur ingressu ecclesiae auctoritate huius canonis, eo quod facit contra istum canonem. Et ita unus punitur a iure et alter a iudice. Et sic non est verum quod eadem sententia pariat contrarios effectus. Ber.
Per mensem
Haec poena ipso iure inflicta est et mense elapso restitutus est, 81. dist., si qui sunt. Carebit insuper hominum communione in quantum visum fuerit suo superiori, 24. q. 3, de illicita. Multiplicem enim poenam patitur qui iniuste excommunicat alium. Primo quidem quia privatus est uno mense ingressu ecclesiae, quia punitur in communione aliorum superioris arbitrio. Item tenetur excommunicato ad interesse, ut hic infra dicitur. Tenetur etiam actione iniuriarum, 11. q. 3, illud; et 11. q. 3, temerarium. Item tenetur poena sacrilegii, 24. q. 3, non in perpetuum. Io. Hodie vero qui excommunicat, in scriptis excommunicationem proferat et causam excommunicationis expresse conscribat. Et qui contra fecerit per mensem unum ab ingressu ecclesiae et divinis officiis se noverit suspensum, et si supensus divina praesumpserit officia celebrare sicut prius, irregularitas efficitur, super quo per Papam tantum poterit dispensari. Et haec omnia probantur per decretalem Inno. iiii infra, de sent. excom., extravag. cum medicinalis.
Interdictum
Sed pone quod iniuste excommunicatus statim ab ipso excommunicatore suspenso ab ingressu ecclesiae petat absolvi? Videtur quod ipsum non possit absolvere, quia cum ipse careat ingressu ecclesiae, ergo alium non potest reconciliare ecclesiae. Sed videtur quod sic, quia dicit inferius ad excommunicatorem ipsum remittat. Quidam dixerunt quod a superiore tempore suspensionis excommunicatus non debet absolvi, quia cum ipse sit suspensus alium reconciliare non potest, arg. de conse. dist. 4, sanctum est. Et sequens littera caveat et capitulum intelligitur quando admonitio praecssit et excommunicatio fuit; principium capituli quando admonitio non praecessit. Vel dic quod licet per mensem sit privatus ingressu ecclesiae, nihilominus iurisdictionem suam retinet, quia non est propterea privatus iurisdictione nec est excommunicatus. Unde ipsum absolvere potest, supra, de rescript., ab excommunicato; et supra, de cleri. excom., si celebrat; et infra, de sent. excom., duobus.
Caveat etiam
Dixit quod nullus excommunicet sine admonitione praemissa. Et forte videretur quo admonitione praemissa posset etiam excommunicare sine iusta causa. Sed hoc non est verum, et ideo dicit: caveat etc. Et ita ordo et causa in hac sententia servanda sunt.
Rationabili causa
Coram ipso probata, 2. q. 1, nemo.
Taliter forte processerit
Id est, sine manifesta et ratonabili causa.
Absque gravamine
Quia nullas exepnsas debet propter hoc facere nec iurare, si constat quod est iniusta, nec aliud sibi praecipere, cum sententia fuerit iniusta, supra, de offi. ord., ad reprimendam. Arg. contra infra, de sent. excom., venerabili.
Querelam
De hoc dictum est supra, de sent. excom., per tuas.
Periculo morae
Mora enim quandoque ad se trahit periculum, 5. dist., baptizari. Et propter periculum morae quis subiicitur iudici non suo, de poenit. et remiss., ne pro dilatione, ubi de hoc.
Constiterit
Excommunicatore praesente quia causarum merita partium assertione panduuntur, C. si per vi. vel al. mod., nec imperiale; et supra, de in integ. restit., tum ex litteris, ad fi. Aut etiam eo absente per contumaciam et lite non contestata, supra, de appell., interposita § ulti. Si tamen pure ageretur ad revocandam sententiam non ut iudex puniretur, tunc non esset necesse ipsum revocari, ut 2. q. 6, hoc etiam placuit. Io.
Ad interesse
Id est, ad damna quae sustinuit sive circa sumptus litis sive in aliis. Et illa declarabit suo iuramento, 2. q. 1, in primis; C. und. vi, si quando. Taxatione iudicis praemissa, supra, de his quae vi met. caus. fi., super eo; et supra, de procurat., constitutis. Sed numquid aestimabitur illud interesse quod eo electo cassata fuit electio propter illam excommunicationem, et quod beneficia adeptus esset? Dict Io. quod sic, quia illud interesse est circa rem, 12. q. 2, si quis de clericis; et 2. q. 5, super causa; et ff. de act. emp. et vend., Iulianus, in princ. Secus si interesse est extra rem, ff. de act. emp. et vend., si sterilis § cum per venditorem. Sed non credo quod tale interesse debeat aestimari nec venire in conditione, quia ecclesia peopter hoc puniri non debet, si proprium haberet forte puniretur.
Tantam infligere poenam
Quia nulla est maior in ecclesia, 24. q. 3, corripiantur; et 24. q. 1, non afferamus, in fi. Quia illa separat a corpore Christi quod est ecclesia, infra, de sent. excom., si quem; et 3. q. 4, Engeltrudam.
Ex causa probabili
Quia forsan credidit citationem pervenisse ad ipsum credens eum contumacem, cum non esset vel credebat causam excommunicationis sufficienter probatam, errans in probationibus dubiis, arg. supra, de re iudic., cum Bertholdus.
Si laudabilis
Quasi diceret non sufficit probabilis causa, nisi iudex sit laudabilis opinionis, ut praesumatur quod hoc non fecisset nisi erraverit. Alias contra diligentem quandoque praesumitur quod non erraverit, ff. de probation., cum de indebito; C. qui et adv. quos in int. rest., in consilio. Sed illud, maxime, tenetur comparative. Unde idem esset etsi non esset ita laudabilis opinionis dum tamen errasset. Sed tunc magis praesumitur pro errore.
Probabilis error
Sed qualiter probabilis error potest excusare appellantem? Quia forte credidit non sufficienter probatum illud pro quo excommunicabatur, quod tamen erat de quo aliquis bene poterat dubitare in ordine iuris qui servandus est in hac sententia. Non posset ita errare reus, sed tantum in causa excommunicationis. Et est hoc arg. bonum quod si aliquis habet probabilem causam litigandi, non punitur in sumptibus litis, ff. de leg. 2, qui solidum § etiam. De hoc traditur supra, de dolo et contu., finem.
Satisfacere compellatur
Sic patet quod si excommunicatus petat absolutionem a suo excommunicatore, et iuravit stare mandatus suis eo absoluto, quod primo inquirere debet an excommunicatio iusta fuerit antequam aliquid ei praecipiat, supra, de restit. spol., litteras, in fi.; supra, de offi. ord., ad reprimendam. Si fuerit exommunicatio iniusta, nihil praecipiat ei per iuramentum, quia in nullo tenetur satisfacere, cum non deliquerit. Sed si fuerit iusta, tunc primo recipiet mandatum, ut hic. Contra hoc videtur quod legitur supra, de rescript., ab excommunicato, quia ut ibi dicitur excommunicator de suo facto certus esse debet. Sed hoc intellige cum dubitat an iuste vel iniuste excommunicaverit praemissa admonitione, ibi quando non praemisit admonitionem, et sic contra formam concilii tulit sententiam. Et sic non contradicit cum de facto suo certus esse debeat. Idem est faciendum cum aliquis coram superiore deponit de iniusta excommunicatione querelam, secundum quod hic fit, supra, de offi. ord., ad reprimendam. Sed hoc debet inquiri an excommunicatio fuerit iusta vel iniusta coram arbitris ab excommunicatore et excommunicato electis vel apud synodum potius, 11. q. 1, si clericus; vel coram superiore per querelam, ut ibi dicitur, supra, de offi. ord., ad reprimendam. Sed nonne eo ipso quod excommunicatus petiit absolvi et iurat, intelligitur acquiescere sententiae, ut eam postea impugnare non possit? Videtur quod postea nihil dicere possit contra ipsam, supra, de offi. deleg., gratum; et supra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore; et supra, de appell., sollicitudinem; et ff. de inoffic. testam., si exheredatus. Item si non appellat a sententia excommunicationis usque ad decem dies, intelligitur acquievisse sententiae, quod videtur supra, de re iudic., quod ad consultationem; et C. de re iud., ad solutionem. Dicas quod non, non enim ex eo quod petit absolvi, acquievit sententiae quod si iusta. Similiter nec ex eo quod non appellat infra decem dies acquiescit sententiae. Et ratio satis evidens est quare in sententia excommunicationis non sit necessaria appellatio, quia appellatio suspendit pronunciandum, ff. ad Turpil., accusatorum, in fi. Sed effectus excommunicationis non potest suspendi per appellationem, supra, de appell., pastoralis. Unde non prodest nec est necessaria appellatio, quia per cursum decem dierum non transit in rem iudicatam, nam absolvi potest etiam post decem dies. Unde per lapsum temporis non sumit aliquam firmitatem. Et ideo de iniusta excommunicatione quandoque potest quis conqueri cum voluerit.
Non deferat in hac parte
Quia cessante causa cessat effectus. Sic supra, de appell., cum cessante. Et ita iudex potest suam interlocutoriam revocare, ut ibi dicitur; et ff. de re iud., quod iussit; vel errorem suum corrigere, supra, de accusat., qualiter et quando 1; et palliare perperam actum, supra, de auctor. et usu pal., nisi.
Dubitari
Ergo admittitur hodie appellatio, non solum si causa sit probabilis sed etiam si est dubia. De hoc dicitur supra, de appell., ut debitus. In dubiis enim potius deferendum est appellationi, quia illud certius est ideoque tenendum, supra, de spons., iuvenis, cum suis concordantiis. Sic servanda est sententia excommunicationis de qua dubitatur merito, supra, de cleri. excom., illud.
Absolvat
Appellatio enim non tenet quantum ad hoc quin possit absolvi excommunicatus propter periculum morae, sed quantum ad hoc quod transfertur iudicium ab ipso, cautione recepta quod iuri parebit coram illo ad quem appellavit, ut hic dicitur, supra, de appell., qua fronte. Io.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.