The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.25 Qua fronte

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 8 glosses
Idem R. Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Qua fronte nos · alleged in the gloss as de appell., qua fronte 7× per the register · find the allegations →
Pervertere
Nam iure posset ei dici: peccasti, quiesce, arg. 3. q. 7, infamis § tria; et 3. q. 7 § sunt autem, vers. idem testatur.
Canonicum
Quia huiusmodi spiritualia in ecclesia sive capitulis ad hoc deputatis fieri debent, 23. dist., in nomine Domini; et 2. q. 2, praeceptum; et 23. q. 8, convenior; et supra, de elect., cum terra; et supra, de elect., quod sicut; et infra, de immun. eccl., ut in domibus; et infra, de immun. eccl., cum ecclesia, arg. contra.
Contra debitum iuris
Confirmatio enim causae cognitionem desiderat, ut 23. dist., illud; 47. dist., de Petro. Et ideo de plano expediri non potest, 3. q. 3, induciae § spatium; et 3. q. 3, induciae § a iudice; et 2. q. 3, si quem § notandum, vers. item pro tribunali. Et non de plano, et ff. de off. procon., nec quicquam; C. de sent. et interloc. om. iud., cum sententiam; ff. de regul. iur., omnia quaecumque. Et talia fieri non debent nisi praemissa diligenti examinatione tam personae quam de modo electionis, supra, de elect., nihil est. Et fieri non debent sine consilio capituli sui vel maioris partis, infra, de his quae fi. a prael., novit; et supra, de his quae fi. a prael., quanto.
Contumacia vel alia
Decedat
Quia propter peccatum homo citius etiam mori praesumitur, 11. q. 3, episcopi si sacerdotali, in fi.; et arg. 12. q. 1, dilectissimis. Tollit Deus malos de medio, ne peccatum eorum augeatur, 23. q. 4, ea vindicta, vers. magni sancti viri. Sicut tollit bonos ne malitia mutet intellectum eorum, de poen. dist. 4, si ex bono. Et ideo propter periculum mortis non admittitur haec appellatio, nec in his quae dilationem non capiunt, ut ff. de appellation. recip., si res; et 2. q. 6, ei qui § diffinitiva; et 2. q. 6, ei qui § sunt quorum, vers. si quis ausus; C. de sepulch. viol., cum sit; et ff. de feri., ne quis messium § 2; et ff. de feri., solet. Praeterea nihil deperiit adversario si absolvatur et ei prodest, quo casu non est eius malitiae indulgendum, ff. de rei vend., in fundo; et ff. de aqua pluv. arc., in summa § item variis. Sic propter periculum mortis citius absolvitur, infra, de sent. excom., sacro; et infra, de sent. excom., nuper.
Cautione
Ergo non iuratoria, quia nomine cautionis simplex promissio intelligitur, C. de ver. sig., sancimus. Immo iuratoria cautio praestatur in absolutione, cum illa sit forma ecclesiae generaliter statuta, infra, de sent. excom., ex tenore; et infra, de sent. excom., cum desideres; et infra, de sent. excom., super eo quod. Immo in casu isto cum excommunicatur quis quia non paret iuri, non debet absolvi, nisi praestita cautione sufficienti quod iuri parebit. Sicut cum restituitur possessio, supra, de sequestra., ad hoc, in fi. Sed in aliis excommunicationibus sufficit iuratoria. Alias videtur fieri iniuria adversario.
Conqueruntur
Coram superiore excommunicatoris, qui per simplicem querelam de excommunicatione cognoscere potest, supra, de offi. ord., ad reprimendam; et infra, de sent. excom., sacro.
Illud idem
Quod absolvatur scilicet non obstante appellatione illius, qui ipsum excommunicavit. Arg. contra infra, de appell., sollicitudinem. Solvitur ibi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.