Book III › tit. 3.49 De immunitate ecclesiarum coemiterii et rerum ad eas pertinentium
X 3.49.5 Cum ecclesia
tit. De immunitate ecclesiarum coemiterii et rerum ad eas pertinentium · 5 glosses
Lucius III.Incipit Cum ecclesia Dei · alleged in the gloss as de immun. eccl., cum ecclesia — 1× per the register · find the allegations →
Cum ecclesia
Hic ergo propter reverentiam loci non tractantur causae saecularium in ecclesia, supra, de immun. eccl., ut in domibus. Sic et alibi expelluntur de ecclesia, 2. q. 7, accusatio. Alibi habes de reverentia diei in quo causae etiam ex consensu partium tractari non possunt, 15. q. 4, nullus episcoporum; C. de feri., omnes dies; et melius supra, de fer., conquestus.
Effusione
Maxime, quia nec aliae civiles causae, supra, de immun. eccl., ut in domibus. Secus de ecclesiasticis, 2. q. 2, praeceptum; et arg. supra, de appell., qua fronte. Quid ergo si alteri parti vel utrique esset interdictus ingressus ecclesiae? Respondet nihilominus possunt intrare, quia interdictum non extenditur ad hunc casum. Arg. quod etiam post votum vel iuramentum de carne non comedenda comedere debet, ut se purget si esset suspectus, 30. dist., si quis presbyter; arg. supra, de consti., cum M; et supra, de eccl. aedif., tua. Vel tunc causae tractantur extra ecclesiam, ut illic servetur interdictum, quia nihilominus valeat iudicium, nec est praeceptum ita quod non possit alibi tractari quam in ecclesia. Sed de honestate dictum est, ut propter loci reverentiam forte magis caveant a periuriis et mendaciis.
Coemiteriis
Quae eodem privilegio gaudent cum ecclesiis, 17. q. 4, quisquis; et 17. q. 4, id constituimus; et supra, de consecr. eccl. vel alt., consuluisti.
Anathematis
Non credo quod ipso iure sint excommunicati, sed post admonitionem sunt excommunicandi. Ber.
Tutela
Sic confugiens ad ecclesiam tutus debet esse, quia est tutela refugii, ut hic dicit, et infra, de immun. eccl., inter alia; et 17. q. 4, finivit. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.