Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum
X 5.31.1 Pervenit
tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 8 glosses
Alexander III.Incipit Pervenit ad audientiam · alleged in the gloss as de excess. praelat., pervenit — 3× per the register · find the allegations →
Caritate
16. q. 1, praedicator; supra, de censib., cum Apostolus; 18. q. 2, hoc tantum; 93. dist., dictum.
Tallias et exactiones
Sic supra, de immun. eccl., adversus.
Praesumatis
Debent enim servare manus suas innoxias Deo et legi et principi nullumque pertingere lucrum, in Auth. de mandat. princip. § oportet, coll. 3; et C. de superind., nihil, lib. 10; ff. de damn. infect., ex damni infecti, 1. resp.; et in Auth. de collator. § et hoc quoque, coll. 9. Nisi ex magna et gravi causa, 16. q. 1, generaliter § novellarum; et supra, de censib., cum Apostolus.
Capituli
Sic supra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit. Et ita episcopus sententiam excommunicationis sive suspensionis sine capituli consensu ferre non debet, arg. 15. q. 7, episcopus nullius. Cum haec poena maior sit in ecclesia, 24. q. 3, corripiantur. Ideo merito requirit consensum capituli.
Neque duas ecclesias
Quarum una non dependeat ex altera, supra, de aetat. et qualit., eam te. Vel nisi sint ita pauperes, quod proprium nequeant sustentare rectorem, ut ibidem, et 10. q. 3, unio.
Sine ordine iudiciario
Et ita habes hic quod ordo iudiciarius servari debet in sententia excommunicationis sive suspensionis, ut 2. q. 1, Deus omnipotens; et supra, de appell., reprehensibilis. Et servatur et attenditur ordo iste, si legitima admonitio fiat. Vel si non fiat per unum mensem ingressum ecclesiae sibi noverit interdictum, infra, de sent. excom., sacro; et infra, de sent. excom., extravag. cum medicinalis. Lata tamen tenet, 11. q. 3, si episcopus forte.
Puniemus
Extraordinarie, in Auth. de sanct. episc. § omnibus autem.
Caeteri a similibus
Sic supra, de maledic., innotuit; et supra, de Iudae. et Sarrac., ad liberandam; et supra, de offi. ord., irrefragabili; et 2. q. 7, quapropter. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.