The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.49 De immunitate ecclesiarum coemiterii et rerum ad eas pertinentium

X 3.49.7 Adversus consules

tit. De immunitate ecclesiarum coemiterii et rerum ad eas pertinentium · 7 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Adversus consules et · alleged in the gloss as de immun. eccl., adversus 11× per the register · find the allegations →
Lateranense concilium
Supra, de immun. eccl., non minus, cuius verba hic inferius ponuntur. Ber.
Excommunicationi
Scilicet post admonitionem, supra, de immun. eccl., non minus.
Propter imprudentiam
Ab hoc loco usque ad findem additur praedicto concilio Lateranensi.
Mandato
Simile supra, de procurat., consulti.
Tempore valiturae
Sic ergo patet quod sententia excommunicationis lata nulla est, infra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes. Nec etiam convalescere potest, ut hic patet. Immo et si detegatur post sententiam, quia aliquis fuerit publice excommunicatus, retractatur sententia, supra, de re iudic., ad probandum. Quia haec exceptio in qualibet parte litis potest opponi, supra, de except., exceptionem. Immo nec privilegium ipsorum valet, 3. q. 4, nullus.
Infra tempus
Et ita est hic arg. quod iudex post officium depositum conveniri potest. Et hoc ideo quia convenitur de maleficio quod commisit in ipso officio. Secus si conveniretur ex contractu, nam administratores civitatum, et tutores et curatores non coveniuntur post depositum officium ex contractu, quem fecerunt nomine civitatis vel pupilli, ff. de admin. rer., curatores § in eum; et C. de admin. tut., cum quaedam; ff. de evict., illud § 1. Sed ex maleficio convenitur deposito officio, 1. q. 1, iubemus, et legibus sequentibus ad finem quaestionis; et illa lex C. ad leg. Iul. repet., iubemus. Tamen procurator negotiorum bene convenitur deposito officio, ff. de procur., procurator qui pro evictione.
Succesorem
Et ita delictum praedecessoris praeiudicat successori. Sed hoc non est verum, immo est proprium delictum ex quo ipsum non purgat, quia consentit. Et sic incipit esse proprium delictum, unde punitur eadem poena cum praedecessore. Sic supra, ut lite non cont., ad hoc, in fi. Praeterea cum iste generalis successor habeatur, si succedit in vitium, eadem sententia ligatur, ff. de diver. temp. praescr., cum heres. Et vitia a maioribus contracta perdurant, C. de acq. poss., vitia; ff. de acq. poss., Pomponius § 1. Et facto auctoris successio damnatur heredis, 1. q. 1, cito turpem. Tamen iste successor quia prius communicavit ei in crimine, statim fuit excommunicatus post ambitionem, infra, de sent. excom., nuper; et infra, de sent. excom., si concubinae. Sed cum ille iudex non excommunicetur expresso nomine, quare statim non transit ad successorem, supra, de offi. deleg., quoniam abbas; et supra, de offi. ord., pastoralis? Respondetur hoc provenit ex delicto, unde non descendit statim ad alios, 24. q. 3, si heres. Sed datur tempus infra quod purget illud vitium, quo elapso nisi hoc fecerit, praesumitur consentire, 1. q. 1, constat. Quia ex quo succedit in honore, debet succedere in onere, ut dicit in fine. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.