Book I › tit. 1.38 De procuratoribus
X 1.38.15 Consulti sumus
tit. De procuratoribus · 4 glosses
Idem.Incipit Consulti sumus an · alleged in the gloss as de procurat., consulti — 2× per the register · find the allegations →
Iurati
Per hoc videbatur quod procuratio non valebat, quia maior et iurati per quos communitas regebatur, erant excommunicati. Ipsi quasi caput universitatis censentur, et ipsi iurant pro causis universitatis, C. de iureiuran., cum et iudices § hoc etiam, in fi.; ff. de condi. et demon., municipibus; ff. ad municip., municipes. Huiusmodi maioribus cura totius reipublicae commissa est, ut dicit lex illa ff. ad municip., municipes. Unde videtur quod institutio procuratoris non valeat, et sic ille procurator debet repelli, cum auctores illius non reciperentur, infra, de testib., licet ex quadam. Sed quid dices, imperator est excommunicatus, impetravit litteras pro non excommunicatis etiam credentibus illum non esse excommunicatum, vel etiam credentibus. Numquid valent litterae, ut per eas procedatur? Videtur quod sic, quia non refert per quemcumque preces oblatae sint, C. de precib. imper. offer., universis. Et mulier etiam admittitur ad impetrandum, quae alias ad iudicium pro alio non admittitur, ff. de regul. iur., feminae; C. de procur., alienam. Super hoc dicas quod tales litterae bene valent et tenent, licet imperator qui eas impetravit, repulsus fuisset ab impetrando. Si vicecancellarius illum excommunicatum scivisset, cum etiam si principalis dominus eas impetrasset, valerent eo absoluto, infra, de except., extravag. pia. De hoc teneas secundum quod ibi notatur in glossa, sed mirum. Sed videtur quod litterae impetratae ab excommunicato non valeant, per hoc quod dicit, si maior et iurati excommunicati essent expressi in litteris procurationis, procurator eorum deberet ab impetrando repelli, et ipsi iidem repellerentur. Ergo multo fortius litterae impetratae ab excommunicato non valent, quia si excommunicatus repellitur ab impetrando, et litterae impetratae ab ipso repellendae sunt. Hoc ita intelligendum est, cum vicecancellarius et alius qui litteras concedit, scit illos, scilicet, maiorem et iuratos excommunicatos, tunc debet procurator eorum repelli ab impetrando, quia et ipsi repellerentur, et ita non licet eis per alium quod per seipsis non liceret, infra, de testib., licet ex quadam. Excommunicati publice nec per se nec per alium ad agendum vel impetrandum, ut agant, admitti debent, infra, de except., exceptionem, in fi. Si vero vicecancellarius ignorat impetrantem excommunicatum, nec contra ipsum excipiatur et litteras obtinuerit, valebunt, et poterit agere per eas cum fuerit absolutus, infra, de except., extravag. pia. Ber.
Expressi
Expressio ergo nocet hic, quia per hoc apparet quod eorum mandato fuit constitutio facta tamquam maiorum. Unde non valet, quia si maior de universitate, puta administrator, consules, praelatus excommunicati sint, universitas agere non potest, quia quasi mortua tunc habetur; 11. q. 3, nemo episcoporum. Et ita quasi vacare intelligitur, unde agere non potest, infra, ne sede vac. nih. inn., novit; infra, ne sede vac. nih. inn., illa; et infra, ne sede vac. nih. inn., constitutis. Idem est si in procuratione non sint expressi, dum tamen constet quod eorum auctoritate constitutio sit facta, ut hic dicit. Sed cum expressi sunt, tunc constat, et sic expressa nocent, non expressa non nocent, ff. de regul. iur., expressa. Et quia eorum auctoritate factum est, proprium factum censetur, quia omnia nostra facimus quibus auctoritatem impertimur, C. de vet. iure enucl., Deo auctore § sed neque, in fi.
Procuratoris
Puta quia dicebatur in procuratione: talis communitas fecit Titium suum procuratorem ad impetrandum, et maior et iurati interposuerunt suam auctoritatem.
Tales
Et ideo imputatur, quia non debebat illos ad hoc associare; simile supra, de elect., scriptum, in fi. Et est arg. quod utile vitiatur hic per inutile, arg. ad hoc 9. dist., si ad sacras; et supra, de offi. deleg., super quaestionum § si vero; et 3. q. 9, pura; et ff. de aedil. edict., cum eiusdem. Sic et una ovis morbida totum gregem inficit, 24. q. 3, resecandae; et infra, de statu monach., ea quae, 1. resp., in fi.; et supra, de offi. deleg., cum super. Arg. contra quod non noceat factum illorum, supra, de elect., illa; et infra, de cleri. excom., si celebrat; et supra, de elect., cum Wintoniensis; et C. de transaction., si ex falsis; et infra, de re iudic., cum I et A. Sed dato quod valeat constitutio et impetratio litterarum, quia non sunt expressi in constitutione, vel alii ignorabant illos esse tales, sed communi voluntate omnium hoc factum est, numquid poterit agere universitas vel collegium per syndicum auctoritate illarum litterarum constitutum ab illis et ab aliis communiter, si obiicitur quod maior, scilicet, administrator, praelatus et aliqui de maioribus sint excommunicati, et paratus sit hoc probare excipiens? Et videtur quod sic poterit agere, quia sicut valet constitutio ad impetrandum, ita debet valere constitutio syndici ad agendum, dummodo constitutio syndici similis sit constitutioni procuratoris. Sed videtur quod hoc esse non possit, quia in syndicatu debent exprimi maiores personae, et alii etiam, et praecipue praelatus administrator, ut appareat an sint duae partes vel maior pars universitatis, ff. quod cui. univ. nom., plane. Et collegium sine praelato non convenit, nec convenitur infra, de iudic., causam quae vertitur. Sed hoc non potest constare nisi exprimantur nomina in ipsa constitutione. Vel satis potest dici quod litterae valeant praedicto modo impetratae. Constitutio tamen syndicatus non valeat nisi illi absolvantur, nec est hoc inconveniens, quia unus solus vel pauci de capitulo possent impetrare litteras pro ecclesia vel constituere procuratorem ad hoc, cum sint coniunctae personae, ut arg. supra, de rescript., nonnulli; et 12. q. 2, non liceat. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.