The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.9 Ne sede vacante aliquid innovetur

X 3.9.2 Illa devotionis

tit. Ne sede vacante aliquid innovetur · 5 glosses
Honorius III. Episcopo Calmensi et Magistris V. et S. Canonicis Suessanensibus.Incipit Illa devotionis sinceritas · alleged in the gloss as ne sede vac. nih. inn., illa 10× per the register · find the allegations →
Confirmandam
Hic dominus Papa ex certa scientia confirmavit huic ecclesiam istam. Unde plenum ius consecutus fuit, nec erat licitum alicui de ipso iudicare, supra, de confirm. util. vel inutil., si quis; et supra, de confirm. util. vel inutil., de confirmationibus, ubi de hoc.
In forma communi
Sic supra, de concess. praeben., quia diversitatem. Et sic patet quod talis confirmatio modicum operatur. De hoc dictum est satis supra, de confirm. util. vel inutil., si quis.
Cum nusquam inveniatur
Et ita intelligitur esse prohibitum quod non invenitur concessum. Sic supra, de translat., inter corporalia; 55. dist., si evangelica; et 2. q. 5, consuluisti; et 31. q. 1, quod si dormierit. Sed contra quia quod non est prohibitum, intelligitur esse concessum. Dic super hoc ut dictum est supra, de translat., inter corporalia.
In collationibus
De hoc dubitari consuevit, utrum vacante sede devolvatur ad capitulum collatio praebendarum, quod hic determinatur. Arg. contra supra, de maior. et obed., his quae; et supra, de maior. et obed., cum olim, ubi vacante sede ius praelati devolvitur ad capitulum, et ibi solvitur haec contrarietas. Item an potestas absolvendi devolvatur ad capitulum sede vacante, dubitari consuevit. Arg. quod non, quia hoc facit successor, 11. q. 3, si episcopus ante. Hug. dicit quod sic propter periculum animae. Arg. quod potest infra, de haeret., ad abolendam, 1. resp. Quia capitulum sede vacante condemnat de haeresi, et ita si potest condemnare, multo fortius absolvere, 21. dist., inferior. Alienare autem non potest. De hoc dixi supra, ne sede vac. nih. inn., novit.
Negligentiam
Propter negligentiam solam transfertur potestas eligendi ad superiorem, supra, de concess. praeben., nulla; et supra, de concess. praeben., quia diversitatem. Vel cum indignum eligant, supra, de elect., cum in cunctis. Sed ubi nullus est praelatus, non est negligentia, ut hic, vel etiam cum eligere non potest, supra, de concess. praeben., quia diversitatem. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.