The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.8 De concessione praebendae

X 3.8.5 Quia diversitatem

tit. De concessione praebendae · 12 glosses
Idem P. sanctae M. in Via lata Diacono cardinali apostolicae sedis Legato.Incipit Quia diversitatem corporum · alleged in the gloss as de concess. praeben., quia diversitatem 35× per the register · find the allegations →
Diversitatem corporum
Quia quot sunt capita tot sunt sententiae, de conse. dist. 4, sicut in sacramentis; ff. de recepti., item si unus § principaliter. Et voluntates hominum sunt variae, ff. ad Trebel., quia poterat. Et illud: velle suum cuique est, nec voto vivitur uno. Item Ovidius: pectoribus mores tot sunt, quot in orbe figurae.
Aliis ecclesiis
Sic infra, de excess. praelat., ad aures; et 16. q. 7, nullus omnino.
Beneficiorum
Sic supra, de aetat. et qualit., quaeris; et 12. q. 1 § 1, circa fi., vers. ne dum quaeritis usurpare quod vestrum non est etc.
Forma communi
Per confirmationem enim non creatur ius novum, supra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta; et supra, de confirm. util. vel inutil., si quis; et supra, de confirm. util. vel inutil., quasi per totum. Sic et innovatio privilegii, infra, de privileg., quia intentionis. Quia qui confirmat, non donat, supra, de fide instrum., inter dilectos; et ff. de iuris., et quia. Verumtamen tria operatur confirmatio. Per confirmationem fit maioris auctoritatis res, 11. dist., quis nesciat. Et si fuerit minus valida, fit magis valida per confirmationem si ex certa scientia hoc fiat, supra, de transact., sicut. Item quia nullus praeter auctoritatem confirmantis potest de illo iudicare, supra, de confirm. util. vel inutil., si quis; et supra, de confirm. util. vel inutil., de confirmationibus. Qualiter hoc intelligatur, ibi exponitur.
Lateranensis concilii
Suspensionis
Et ita tempus in quo quis eligere non potest, non currit. Sed contra supra, de elect., his quibus. Sic et impedito agere, non currit tempus, C. de annal. except., super annali § 1; et C. de iure dot., in rebus. Sic nec tempus deliberationis imputatur creditori, C. de iure delib., scimus § donec, in fi. Arg. ff. quemad. serv. amit., si quis alia § ulti.; et ff. quemad. serv. amit., si locus. Quando non currat praescriptio, dictum est supra, de praescrip., illud; et supra, de praescrip., cum non liceat. Et hoc dicit littera ista. Sed si ante suspensionem vel post absolutionem capitulum supplevit negligentiam archiepiscopi, valebit factum capituli. Et hoc quod tempus istud non currit, intellige cum non est negligens in petenda absolutione. Sicut archiepiscopus non fuit negligens, quia statim post suspensionem suam ivit ad curiam pro absolutione, alias imputaretur ei, arg. 100. dist., quoniam; et supra, de rescript., si autem. Simile ff. de regul. iur., qui potest; et ff. de re milit., non omnes § qui captus. Laur.
Negligentes
Sicut caetera praescriptiones, supra, de praescrip., vigilanti; et 16. q. 3, placuit § potest.
Non tamen valuerit
Haec tamen bona ratio est, et ideo non praeiudicat ei, C. de annal. except., super annali § ulti.; et ff. de usuri., cum quidam § si pupillo. Arg. contra ff. ex quib. cau. maio., item ei. Item signatur contra quod suspensus eligat, infra, de cleri. excom., si celebrat, ibi solvitur.
A qua
Ex hoc loco colligitur quod archiepiscopus esset suspensus ab officio et iurisdictione, ut dicebant Laur. et Io. supra, de consuet., cum dilectus.
Suspensus
Sic patet quod licet culpa sua incidit in excommunicationem vel suspensionem, non imputatur ei quod ex illa culpa processerit, 15. q. 1, si concupiscentia; et 15. q. 1, inebriaverunt. Et est simile ubi culpa procedit. Et tamen non imputantur ea quae ex culpa sua processerunt, infra, de spons., veniens 2; ff. de fur., verum; et ff. de fur., qui iniuriae, in princ.; ff. de publican., sed his qui § sin autem. Arg. contra 50. dist., saepe; et 50. dist., studeat; ff. quod metus cau., si mulier. Io.
Accessit
Sic miles commeatu accepto, id est, stipendiis quibus commeare, id est, abire debeat reipublicae causa abesse videtur quousque in domum suam perveniat. Cum est in domo, non abest causa reipublicae. Quamdiu est in itinere habet privilegium, ff. ex quib. cau. maio., miles; et ff. ex quib. cau. maio., qui mittuntur, in fi. Sic et totum istud tempus quousque receperit se in domum suam non currit.
Notitiae
Sic supra, de supp. neg. prael., licet. De hoc dictum est supra, de concess. praeben., nulla. Nam is qui nescit, potestatem experiendi non habet, ff. de calum., annus, in fi.; et 2. q. 6, biduum; et ff. de aedil. edict., cum sex menses.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.