The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.56 Duobus

tit. De sententia excommunicationis · 1 gloss
Idem.Incipit Duobus collata potestas · alleged in the gloss as de sent. excom., duobus 4× per the register · find the allegations →
Non expirat
Si potestas ista absolvendi non expirat. Ergo unus potest absolvere alium. Sed contra videtur quod cum unus sit privatus a sacramentis, alium restituere non potest, de conse. dist. 4, sanctum. Quod enim non habet dare non potest, 1. q. 1, gratia; et 1. q. 7, Daibertum. Et arg. supra, de cleri. excom., si celebrat. Quid ergo dicit quod talis potestas non expirat? Respondeo: bene dicit quod in veritate potestas collata non expirat propter hoc cum effectu, sed dormit, id est, potestas illa cum uterque sit excommunicatus, non potest habere effectum. Quia alter alterum non potest absolvere nisi primo alter eorum ab alio quam a socio fuerit absolutus, tunc demum habet effectum. Simile supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta; et supra, de concess. praeben., quia diversitatem; 15. q. 6, nos sanctorum; et 15. q. 6, iuratos. Simile C. de curat. fur., cum aliis. Vel dic quod bene potest alter alterum absolvere, licet sit ligatus minori excommunicatione. Et ita nullo modo expirat potestas, sed durat cum effectu. Arg. decretalis praedicta supra, de cleri. excom., si celebrat, quia minor excommunicatio privat solummodo a perceptione sacramentorum, sed non a collatione, ut ibi dicitur. Arg. ad hoc supra, de sent. excom., sacro; et supra, de rescript., ab excommunicato.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.