The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.25 De exceptionibus

X 2.25.11 Significaverunt

tit. De exceptionibus · 5 glosses
Idem Abbati sancti Salvatoris Papiensis et Vercellensi Praeposito.Incipit Significaverunt nobis · alleged in the gloss as de except., significaverunt 10× per the register · find the allegations →
Renuens confirmare
Quod facere potuit, si non erat idoneus, et illos potuit privare iure eligendi. Unde si hoc fuit verum, tenebat archiepiscopi institutio, supra, de elect., nihil est; et supra, de elect., quia propter. Ad ipsum enim pertinet examinare et confirmare dictum electum vel reprobare, ut ibi dicitur. Alias iusta fuit appellatio clericorum, quod patuit postea per sententiam. Vel ideo hic eam noluit confirmare, quia dicebat archiepiscopus ad ipsum spectare ius eligendi archipresbyterum in plebe, et hoc apparet per sententiam iudicis delegati, qui confirmavit electionem capituli et pronunciavit ius eligendi ad ipsum capitulum pertinere.
Absoluit
Super quo fuit haec absolutio hic non dicitur. Potuit esse quod capitulum petebat a parte adversa expensas, vel forte petebat fructus perceptos ab illo instituto qui peti poterant, vel quod ulterius non haberet vocem contradictionis in electione, et super hoc appellavit capitulum quantum ad confirmationem electionis. Quantum ad ius eligendi appellavit pars altera, et sic ab eadem sententia potest utraque pars appellare. Sic infra, de testamen., Raynutius; et infra, de testamen., Raynaldus. Quia sunt in sententia plura capitula, alias non haberet locum duplex appellatio ab utraque parte.
Defensio
Ex hac littera videtur quod isti de capitulo erant rei ex eo quod dicit, legitima defensio. Sed apparet ipso facto quod erant actores, quia petebant electionem suam confirmari, et ius eligendi ad se spectare dicebant. In istis duabus obtinuerunt. In tertia portione succuberunt, super qua appellaverunt, et ex eo etiam quod dicit, partem adversam non esse cogendam ad respondendum illis de capitulo. Et sic erant actores, sed actor excommunicatus non admittitur ad agendum, infra, de except., exceptionem. Qualiter ergo isti admittuntur? Et sic est arg. quod excommunicatus admittitur ad agendum. Dicas ergo quod in eo quod condemnati fuerunt, quasi rei intelliguntur. Ne ergo suum ius amittant per iniquam sententiam, admittuntur ad defensionem iuris quod amiserant per sententiam. Et sic quicquid faciunt, totum est ad sui defensionem. Et ideo admittuntur non obstante exceptione excommunicationis, quia praetextu excommunicationis non est aliquis condemnandus iniuste aut etiam absolvendus. Per talem enim sententiam iniquam amitterent isti ius suum si non admitterentur contra sententiam. Et sic transiret in rem iudicatam, quia ex eadem ratione non possent appellare. Sed quilibet condemnatus potest appellare, ut supra, de except., cum inter, et prosequi appellationem suam, infra, de except., venerabilem. Secus videtur si esset lata pro eo sententia, quia tunc non videtur valere sententia, si est excommunicatus actor. Sed causa propterea non periret, quia eo absoluto agere posset. Sic ergo isti sunt audiendi. Quid facient iudices si invenerint sententiam iniquam? Debent eam cassare. Sed numquid condemnabunt alteram partem ipsi excommunicato? Videtur quod sic, quia hoc ad officium eius qui cognoscit de appellatione pertinet. Et sic fertur sententia pro actore excommunicato ex certa scientia. Sed contra infra, de except., exceptionem, in fi. Forte posset dici quod condemnatio differtur in tempus absolutionis, ex quo iam relevatum est gravamen. In casu illius capituli credo quod capitulum fuit excommunicatum post appellationem pro alia causa et ab aliis iudicibus, et sic minus contineret dubitationis. Sed non est verum quod feratur sententia pro excommunicato, quia non constat illum excommunicatum esse. Immo repellitur excipiens, nec auditur volens reprobare excommunicationem. Et sic potest iudex ferre sententiam pro tali. Sed si post sententiam latam vellet probare quod actor erat excommunicatus, audiretur forte, quia exceptio excommunicationis in qualibet parte litis admittitur, ut infra, de except., exceptionem. Sed sententia quae praecessit non minus robur obtinet firmitatis, et executio sola impeditur si post rem iudicatam excommunicatio probetur, ut in decretali Inno. iiii quae sic incipit infra, de except., extravag. pia, in fi.
Procedatis
Hic remittitur causa ad eos a quibus fuit appellatum. Sed hoc voluit appellans, alias non remitteretur, infra, de appell., accepta; et infra, de appell., interposita § 2.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.