Book V › tit. 5.6 De iudaeis et sarracenis
X 5.6.10 Quam sit laudabile
tit. De iudaeis et sarracenis · 4 glosses
Idem.Incipit Quam sit laudabile · alleged in the gloss as de iudae. et sarrac., quam sit — 1× per the register · find the allegations →
Temporum qualitate
Ut abstineant his diebus et temporibus quibus a carne est abstinendum secundum canones, 4. dist., denique; et de conse. dist. 3, de esu carnium; et de conse. dist. 3, sabbato; de quibus canonibus hic fit mentio.
Uti liceat
Aliter enim non possent illos lucrari, et sic licet eis loqui et comedere cum eis exemplo Domini, 23. q. 4, infideles; et 11. q. 3, ad mensam, dummodo et aliis non coinquinentur. Arg. contra 28. q. 1, nullus; et 28. q. 1, omnes. Solutio: contraria intelliguntur de Iudaeis qui discernunt cibos. Hoc et 11. q. 3, ad mensam; et 23. q. 4, infideles, de paganis intelligitur. Sed quare potius vitamus convivium Iudaeorum quam paganorum? Ratio illa est quia illi scilicet Iudaei discernunt cibos nostros, unde non debemus cibis eorum uti ne videamur inferiores illis, ut dicit praedictum capitulum 28. q. 1, omnes. Pagani vero non discernunt cibos, sed hodie et isti et illi discernunt, unde non debemus comedere apud eos nec ipsi apud nos, licet hoc non contineatur in verbis edicti ut patet hic, et capitulo 11. q. 3, ad mensam. Sed quantum ad sententiam eos vitare debemus, arg. ff. de pet. hered., item veniunt § ait senatus. Sed quare potius vitamus convicium quam colloquium? Ideo loquimur eis ut eos possimus lucrari, quod alias facere non possemus, ut in capitulo 23. q. 4, infideles.
Apponuntur
Quaecumque ergo apponuntur uti possunt, nisi dictum fuerit quod sit idolis immolatum, ut 1. q. 4 § ignorabat; et 26. q. 2, si de area. Tunc enim sanctus est mori fame quam idolothytis vesci, 32. q. 4, sicut sanctius. Ber.
Requisita et habita
Quia nullus potest praedicare nisi ex officio sibi commisso vel nisi habeat auctoritatem a suo praelato, infra, de haeret., cum ex iniuncto; et infra, de haeret., excommunicamus itaque § quia vero. Nec sufficit petere licentiam nisi sit obtenta, ut hic patet. Et simile de conse. dist. 5, non oportet; 11. q. 3, quid ergo; 19. q. 2, duae. Arg. contra supra, de regular., licet; et supra, de arbitr., cum olim.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.