Book V › tit. 5.19 De usuris
X 5.19.9 Tua nos
tit. De usuris · 1 gloss
Idem Episcopo Placentino.Incipit Tua nos duxit · alleged in the gloss as de usur., tua nos — 7× per the register · find the allegations →
Cogendi
Tenentur filii pro parentibus pro hereditaria portione, et illi ad quos bona usurariorum pervenerunt, ut hic dicitur, et ff. de regul. iur., ex qua persona. Sed pone quod alter heredum efficiatur non solvendo ante restitutionem usurarum. Numquid alter convenitur insolidum? Non videtur, ff. de fideiussor., inter fideiussores; ff. de fideiussori. tut., si fideiussores. Satis potest dici quod insolidum conveniri possunt quia omnia bona defuncti erant illi obligata, arg. supra, de usur., cum tu; et praecipue cum succedit in crimen. Heredis enim succedentis in vitium, par fortuna habenda est, C. de fruct. et lit. exp., litigator. Et etiam heredis ignorantia, defuncti vitium non excludit, ff. de diver. temp. praescr., cum heres. Si ergo heres succedat in bonis defuncti, sive heres idem crimen committat sive non, semper tenetur restituere usuras quas defunctus extorsit, in quantum se extendit illius hereditas, ut hic patet. Et econverso heres potest repetere usuras extortas a patre, infra, de usur., Michael. Vincen.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.