Book V › tit. 5.19 De usuris
X 5.19.17 Michael laicus
tit. De usuris · 3 glosses
Idem Episcopo Bononiensi.Incipit Michael laicus suam · alleged in the gloss as de usur., Michael — 1× per the register · find the allegations →
Extitit
Alias non teneretur nisi esset heres, supra, de usur., tua nos.
Adhuc
Hoc expositum est supra, de usur., quia frustra.
Pater
Hic habes quod filius tenetur ex delicto patris, sic supra, de usur., tua nos. Et agit ex facto patris, ut hic patet. Et sic repetitio usurarum datur heredi et contra heredem, ut hic patet. Cum enim iste agit ex persona patris, ipsum tenetur defendere, ff. de regul. iur., ex qua persona; et ff. de procur., servum quoque § aequum. Alias denegatur ei actio, ut ibi dicitur. Sed pone quod iste non agat ex persona patris, numquid obest ei si excipiatur contra ipsum quod pater vel avus receperunt usuras? Videtur quod sic, quia usurae repetuntur ab herede et a quocumque etiam extraneo, supra, de usur., tua nos. Immo heres tenetur ex delicto defuncti, etsi nihil pervenerit ad ipsum secundum canonem, supra, de rapt., in litteris; et supra, de sepult., parochiano, ubi de hoc; et 16. q. 6, si episcopum, in fi.; 12. q. 2, episcopus qui filios. Ergo si agi potest multo fortius excipi. Et hoc concedit Io. Quia heres non convenitur hic ex maleficio, sed potius ex quasi contractu ratione indebiti soluti, Inst. de oblig. quasi ex contrac. § item is cui quis per errorem. Et quod possit sic excipi de facto patris eo agente, satis probatur per hanc litteram. Sed si non fecisset iste mentionem in litteris de patre, numquid eo agente ex facto suo potest excipi contra ipsum quod pater fuerit usurarius nec restituerit usuras? Videtur quod non, quia per tales litteras non potest agere de facto patris, ergo nec excipi potest contra ipsum, alias iniquum videtur. Arg. contra supra, de usur., tua nos. Sed ille loquitur in ordinario, immo alia ratione videtur quod possit excipi, quia in vitium successit patri, ut supra, de usur., tua nos. Et sic culpam alienam fecit suam retinendo scienter alienum. Ergo antequam alium impetat, debet esse illo crimine purgatus, ut dictum est supra, de usur., quia frustra. Satis videtur quod non possit excipi, arg. huius capituli ex querimonia et commissione, numquam enim clausula illa ponitur in litteris, nisi quando de patre fit mentio in litteris, sicut hic factum fuit. Sed ita videtur quod possit excipi. Tenetur enim restituere usuras quas pater extorsit, cum ei succedat in bonis, quod potius credo. Sed numquid repelli potest ab agendo qui nomine alieno repetit usuras? Videtur quod sic, arg. 45. dist., sicut non suo. Sed hoc non videtur, quia nihil in suam utilitatem versum est, nec secundum istum ageretur ad usuras repetendas, immo contra illum qui habuit illam utilitatem.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.