The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.10 Cum sit

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 1 gloss
Idem Vigiliensi Episcopo.Incipit Cum sit Romana · alleged in the gloss as de simon., cum sit Romana 7× per the register · find the allegations →
Procurationem
Hanc procurationem recipit episcopus non pro aliquo sacramento, quia hoc est simoniacum, ut 1. q. 1, statuimus; sed potius pro labore. Immo nec pro labore, sed ista procuratio permissa est a iure, sicut et aliae procurationes quae fiunt ratione visitationis. Unde nullam simoniam committit, quia qui peccat legis auctoritate non peccat, 23. q. 4, qui peccat. Et ista procuratio praestari debet secundum facultates ecclesiae, sicut et aliae, supra, de censib., sopitae; et supra, de censib., cum nuper. Immo si ecclesia procurare non posset episcopum, ipse suis sumptibus consecrabit ecclesiam, 10. q. 3, cavendum; et 1. q. 2, placuit; arg. in Auth. de mandat. princip. § sit tibi, coll. 3. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.