Book III › tit. 3.29 De parochiis et alienis parochianis
X 3.29.3 Nullus episcopus
tit. De parochiis et alienis parochianis · 2 glosses
Hadrianus Papa.Incipit Nullus episcopus alterius · alleged in the gloss as de paroch., nullus — 6× per the register · find the allegations →
Praesumat
Nisi eo domicilium transtulerit, C. de incol. et ubi quis dom., si in patria, lib. 10; et infra, de paroch., significavit. Et nisi ibi deliquerit, infra, de rapt., de illis.
Ordinare
Sic 9. q. 2, per totum. Arg. contra 25. dist., perlectis, ubi dicitur quod archidiaconus potest iudicare sed non ordinare. Illud sic expone: sicut episcopus non potest alienum parochianum ordinare, sic nec iudicare. Secus est de inferioribus iudicibus, sicut sunt archidiaconi et caeteri praelati, qui possunt iudicare sed non ordinare. Et ita arg. habes hic quod sententia a non suo iudice lata non tenet, supra, de iudic., at si clerici, ubi de hoc; et C. si a non comp. iud., si militaris; et supra, de consuet., ad nostram. Nisi in casibus qui notantur supra, de for. compet., cum sit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.