Book V › tit. 5.17 De raptoribus et incendiariis et violatoribus ecclesiarum
X 5.17.1 De illis autem
tit. De raptoribus et incendiariis et violatoribus ecclesiarum · 1 gloss
Ex concilio Meldensi.Incipit De illis autem · alleged in the gloss as de rapt., de illis — 6× per the register · find the allegations →
Excommunicentur
Quia ratione delicti facti sunt de foro illius et ibi possunt conveniri, 3. q. 6, ibi semper; et 6. q. 3, placuit 2; et supra, de for. compet., postulasti; et supra, de for. compet., licet ratione, ubi de hoc; et C. ubi de crim. agi oport., authen. qua in provincia. Dicebant quidam quod ubi quis crimen committit, ibi debet conveniri, sed causa terminabitur per suum iudicem, ff. de cust. reo., de militibus. Sed hoc non est verum, immo iudex illius loci ubi deliquit potest clericum condemnare, sententia tamen executioni mandabit per episcopum proprium, supra, de for. compet., postulasti; nisi velit iudici illius deferre, infra, de sent. excom., per tuas. Nec dicitur ferre sententiam in alienum subditum, sed in suum ratione criminis ut dicunt primae concordantiae. Et haec sententia bene probatur per hanc decretalem, quia etiam debent redire illuc ubi delinquunt. Et est arg. ad hoc in Auth. ut nulli iudic. lic. hab. § si vero quis comprehensorum, coll. 9, quod de hoc optime dicit et concordantiae cum hac decretali. Tamen si crimen facile fuerit, potest de illo cognoscere suus iudex. Si vero grave fuerit crimen, remittitur ubi deliquit, ff. de re milit., desertorem, in princ. Ab hac tamen generalitate excipitur quilibet superior, qui ubicumque crimen committit, non potest iudicari nisi a Papa si agat ad depositionem. Quid si crimen tale est quod non iudicat depositionem? Dicit Hug. quod potest iudicari a suo maiori et non ab inferior si crimen committat in sua parochia. Sed si archiepiscopus committat tale crimen in parochia alterius archiepiscopi vel episcopi suffraganei alterius archiepiscopi, dixit Hug. quod possit tunc iudicari ab illo archiepiscopo vel episcopo. Arg. ad hoc 96. dist., duo sunt, ubi Ambrosius ratione criminis commissi in sua parochia excommunicavit imperatorem, quod alias non auderet.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.