Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.12 Cum nuncius
tit. De testibus et attestationibus · 1 gloss
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et Vigorniensi Episcopo.Incipit Cum nuncius · alleged in the gloss as de testib., cum nuncius — 4× per the register · find the allegations →
Repellendi
Immo sunt admittendi, 14. q. 2, super prudentia; et supra, de testib., insuper, ubi de hoc; et Inst. de rerum div. § universitatis; et Inst. de rerum div. § nullius autem; ff. de rerum div., in tantum § 1. Arg. contra Inst. de testam. ordin. § licet; et C. de testi., omnibus; et 4. q. 3, si testes § nullus. Quia causa ecclesia satis videtur sua. Solutio: in causa ecclesiae vel universitatis qui dicit testimonium, pro nullo de universitate hoc facit, ergo nec pro se, arg. 12. q. 2, qui manumittitur. Sed pone quod adversarius petat clericos in testimonium de ecclesia pro se induci contra ipsam ecclesiam, numquid debent compelli? Videtur quod non, supra, de postuland., cum sacerdotis, in fi. Et filius contra patrem non compellitur, quia non compellitur contra alios inferiores sibi coniunctos, 4. q. 3 § item lege Iulia 2. Sed iste est filius ecclesiae quae ipsum domino sociavit, infra, de poeni., presbyteri. Ergo non compellitur ferre testimonium contra ipsam. Item nemo debet petere ab adversario suo instrumenta propria, supra, de probat., ex epistolae; et C. de testi., nimis; et 4. q. 3 § qui intendit. Sed contra videtur quod possit, quia ecclesia potest ipsum inducere pro se, ergo tenetur illum recipere contra se, 4. q. 3, si testes § si quis testibus; 19. dist., si Romanorum. Et actoris et rei aequa debet esse conditio, supra, de mut. petit., prudentiam. Et testis pro utraque parte debet ferre testimonium, 14. q. 5, non sane. Et nihil debet licere actori quod reo non liceat, ff. de regul. iur., non debet. Quidam dicunt quod non debet compelli clericus ferre testimonium contra ecclesiam suam, tamen si ecclesia ipsum inducit pro se, tunc tenetur et compellitur dicere pro adversario, ff. de edend., qua quisque § edenda. Et sic intelligitur quod dicitur, testis pro utraque parte debet ferre testimonium. Alii dicunt quod verius videtur, quod bene debeat compelli ad hoc, non obstantibus contrariis signatis, quia non tangunt hunc casum, quia causa ecclesiae non est proprie clerici, et tacere veritatem peccatum est, 11. q. 3, quisquis. Nec obstat arg. infra, de testib., veniens 2, in fi., ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.