Book V › tit. 5.34 De purgatione canonica
X 5.34.6 Nos inter alios
tit. De purgatione canonica · 2 glosses
Alexander III. Genuensi Episcopo.Incipit Nos inter alios · alleged in the gloss as de purg. can., nos inter — 5× per the register · find the allegations →
Deficientibus
Vel etiam nullis apparentibus ex quo enim infamatus est apud bonos et graves. Et si nullus appareat accusator, compellendus est ad purgationem, 2. q. 5, si mala; et infra, de purg. can., inter sollicitudines. Sed numquid episcopus potest de quolibet crimine contra parochianum suum taliter procedere? Non credo. Et hoc intelligo in criminibus quae specialiter pertinent ad ecclesiam, puta de haeresi. Sic supra, de haeret., excommunicamus itaque § adiicimus. Vel de adulterio si consanguineus teneat consanguineam et uxorem alterius. Vel nisi habeat iurisdictionem temporalem, alias non videtur quod de quolibet crimine hoc possit. Arg. contra supra, de iudic., novit.
Appellaverit
Dum tamen iustam habeat causam appellandi, puta quia excedit modum episcopus in purgatione vel alias eum gravat, supra, de offi. ord., irrefragabili; et supra, de offi. ord., licet. Alias non admittitur appellatio et praecipue in huiusmodi crimine vel infamia, supra, de appell., cum sit Romana, in fi.; et supra, de appell., ut debitus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.