Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.17 Brevi sciscitatus
tit. De iureiurando · 2 glosses
Idem Magistro Apollinari.Incipit Brevi sciscitatus es · alleged in the gloss as de iureiur., brevi — 3× per the register · find the allegations →
Difficultas
Et ita difficultas excusat a periurio, ut supra, de iureiur., ego. Sic et necessitas, supra, de iureiur., querelam; ff. qui satisda. cog., qui iurato; arg. ff. de oper. lib., si libertus; ff. quar. rer. act., iusiurandum § quae onerandae. Licet non excuset a poena conventionali, ff. de ver. oblig., continuus § illud quoque.
Requisitus
Sed numquid tenetur ecclesiam iurare non requisitus? Videtur quod sic, 93. dist., si inimicus. Arg. contra ff. quod legat., hoc interdictum § 1; et arg. huius litterae. Si vero ecclesia non servavit ei fidem in suis necessitatibus, nec ipse tenetur ipsam iuvare, 22. q. 5, de forma; supra, de iureiur., pervenit 2. Vel si ecclesia subtraxit ei salarium suum consuetum, ff. locat. et conduct., quaero § inter locatorem. Vel si remordet eum conscientia quod habeat malam causam, 11. q. 3, vae qui dicitis. Nam et tunc advocatus non tenetur iuvare clientulum suum, C. de iud., rem non novam § patroni causarum. Sed ipse licet teneatur sequi conscientiam suam, ecclesia tamen habebit eum pro periuro, supra, de restit. spol., litteras; et infra, de sent. excom., inquisitioni.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.