Book V › tit. 5.34 De purgatione canonica
X 5.34.15 Cum dilectis filiis
tit. De purgatione canonica · 9 glosses
Idem Abbati Eugen. et Scholastico Mutinensi.Incipit Cum dilectis filiis · alleged in the gloss as de purg. can., cum dilectis — 3× per the register · find the allegations →
Destitutus
Qui deficit in purgatione deponitur, ut supra, de purg. can., nos inter; et supra, de purg. can., cum P; et supra, de simon., de hoc; et 30. dist., si quis presbyter. Sed in casu isto non debuit privari sed suspendi ab officio, nisi tu velles aequiparare crimen incestus crimini simoniae et haeresis, supra, de purg. can., inter sollicitudines. Tamen Papa non improbat factum episcopi Constantiensis, quia de hoc non agebatur. Sed credo quod bene fecit episcopus, quia praesumptive convictus est et talis praesumptio transit in violentiam.
Poena
Ut privaretur officiis suis, ut dictum est in prima notula.
Contumacem
Et male, ut patet per consequentiam, quia non servaverunt ordinem iuris. Debebant enim inquirere ad petitionem eorum qui impetraverunt inquisitionem vocato presbytero, ut haberet facultatem se defendendi, supra, de accusat., qualiter et quando 2 § debet, non obstante facto Constantiensis episcopi, cum de illo nihil eis commissum fuisset. Et sic ordo iuris in inquisitione servari debet, praecipue circa clericos saeculares. Ber.
Iuris ordine
Si iuris ordo qui est de substantia iudiciorum non servetur, nihil agitur, 2. q. 6, ei qui § diffinitiva. Alius ordo qui non est de substantia iudiciorum, licet non servetur, sententia tenet nisi per appellationem relevetur, C. de appellat., prius. Io. Et hic habes quod cassato principali cassatur accessorium, ut supra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto; et supra, de accusat., ad petitionem.
Repugnantia
Unde non sunt audiendi, supra, de appell., sollicitudinem; et 23. q. 7, quod autem. Et imputandum est illis qui aliter retulerunt, cum possent relationem suam diligentius advertisse, supra, de fide instrum., imputari; et C. de fid. instrum., scripturae. Et ideo processus illorum et quicquid occasione illius processus factum est, irritatur, scilicet concessio ecclesiarum. Simile supra, de fide instrum., inter dilectos.
Notorium
Qualiter quod dicatur notorium habes supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum.
Non erat illi indicenda
Quia nec probatione opus erat, 2. q. 1, de manifesta; supra, de accusat., evidentia. Citatio tamen facienda est, 24. q. 4, de illicita; et 2. q. 1, Deus omnipotens. Et sententia proferenda, ut hic dicitur, et supra, de appell., cum sit Romana; et 2. q. 1, de manifesta. Nec requiritur purgatio, ut hic, quia illa non habet locum nisi cum factum dubium est deficientibus accusatoribus et testibus, ut supra patet in multis capitulis. Nec probatio, ut 2. q. 1, Deus omnipotens; et 2. q. 1, scelus; 2. q. 1, de manifesta. Et sic patet quod in notoriis quantum ad sententiam tantum aliquae sunt partes iudicis. Quandoque tamen recipiuntur probationes ex abundanti, supra, de elect., bonae 1; 24. q. 1, pudenda, in fi.; et ff. de manumiss., causam, in princ. Nihil enim indubitatum est quod non recipiat quandam sollicitam dubitationem, in Auth. de tabell., in medio, coll. 4.
Apud bonos et graves
Nota quod dicit, apud bonos et graves fuerit infamatus. Per hoc videtur quod non refert undecumque orta fuerit infamia, ex quo apud tales iam laborat, sufficit ad purgationem indicendam, 24. q. 3, ecce; et supra, de purg. can., accedens. Arg. contra supra, de accusat., qualiter et quando 2; et 11. q. 3, in cunctis; 2. q. 5, omnibus. Per haec iura secundo inducta dicunt quidam, quod si infamia orta sit a vilibus et aemulis, non compellitur ad purgationem. Alii dicunt quod videtur verius quod ex quo aliquis infamatus est apud bonos et graves, compelli debet ad purgationem, ne apud illos incredibilis remaneat per iura primo inducta, et 2. q. 5, omnibus; et supra, de accusat., qualiter et quando 2, non contradicit.
Non debuerit ordinarius
Cum causa illa delegatis iudicibus commissa fuisset. Et sic episcopus nullam habebat iurisdictionem quantum ad causam ea pendente, verum purgatio tamquam a non suo iudice indicta non valet, supra, de consuet., ad nostram, cum suis concordantiis; et supra, de offi. legat., licet. Et ita purgatio minus iusta non facit fidem, supra, de purg. can., ex tuarum. Nec etiam delegatus ipsam tenetur audire, quia eo omisso accessit ad ordinarium, ff. de recepti., sed si in servum § ulti.; ff. de recepti., item si unus. Immo videtur quod talis causam perdere debet, C. de assert. toll., lites.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.